Latin
26.604.18 to 26.604.37
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 26.604.18-37
Unproofread scanNot analysed yet
II. Si quis extra sanctam Trinitatem alia nescio quae divinitatis nomina introducit dicens, quod in ipsa divinitate sit Trinitas Trinitatis, sicut Gnostici et Priscillianus dixerunt, anathema sit. III. Si quis dicit Filium Dei Dominum nostrum antequam ex virgine nasceretur non fuisse, sicut Paulus Samosatenus et Photinus et Priscillianus dixerunt, anathema sit. IV. Si quis Natalem Christi secundum carnem non vere honorat, sed honorare se simulat jejunans in eodem die, et in dominico, quia Christum in vera hominis natura natum esse non credidit, sicut Cerdon, Marcion, Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit V. Si quis animas humanes vel angelos ex Dei credit substantia exstitisse, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit. VI. Si quis animas humanas dicit prius in coelesti habitatione peccasse, et pro hoe in corpora humana in terram dejectas, sicut Priscillianus dixit, anathema sit. VII. Si quis dicit diabolum non fuisse prius bonum augelum a Deo factum nee Dei opificium fuisse naturam ejus, sed dicit eum ex chao et tenebris emersisse, nec aliquem sui habere auctorem, sed ipsum esse principium atque substantiam mali, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit. VIII. Si quis credit quia aliquantas in mundo creaturas diabolus fecerit, et tonitrua et fulgura et tempestates et siccitates ipse diabolus sua auctoritate faciat, sicut Priscillianus dixit, anathema sit. IX. Si quis animas et corpora humana fatalibus stellis credit astringi, sicut pagani et Priscillianus dixerunt, anathema sit. X. Si quis duodecim signa de sideribus, quae mathematici observare solent, per singula animi vel corporis membra disposita credunt et nominibus patriarcharum ascripta dicunt, sicut Priscillianus dicit, anathema sit. XI. Si quis conjugia humana damnat et procreationem nascentium perhorrescit, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit. XII.