Latin
27.613.46 to 27.613.58
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 27.613.46-58
Unproofread scanNot analysed yet
IX. Ut per singulos annos a metropolitano, episcopis Pascha praenuntietur, Placuit ut postquam omnia in concilio sacerdotum fuerint ordinata, illud omnismodis observetur, ut superventurum ipsius anni Pascha, quoto Kalendarum die vel quota luna debet suscipi, a metropo. -litano episcopo nuntietur: quod caeteri episcopi vel reliquus clerus breviculo subnotantes unusquisque in Sua ecclesia, adveniente Natalis Domini die, astanti Populo post lectionem evangelicam nuntiet, ut introitum Quadragesimae nullus ignoret; in cujus Principio convenientes in unum vicinae ecclesiae per Triduum cum psalmis per sanctorum basilicas ambulantes celebrent litanias: tertio autem die celebratis hora nona sive decima missis, dimisso populo praecipiant quadragesiniae observare jejunia, et mediante Quadragesima ex diebus viginti baptizandos infantes ad exorcismi purgationem offerre. X. Ut presbyter post cibum non teneat missam pro mortuis. Placuit ut quia per stultitiam praesumpti nuper erroris aut certe ex veteris Priscillianae adhuc haeresis faetore corruptos eognovimus quosdam presbyteros ih hujus praesumptionis audacia retineri, ut in missa mortuorum etiam post acceptum merum oblationem ausi sunt consecrare, ideo hoc praefixae evidentis sententiae admonitione servetur, ut si quis presbyter post hoc edictum nostrum amplius in hac vesania fuerit reprehensus, id est ut nec jejunus, sed quocunque jam cibo praesumpto, oblationem consecraverit in altari, continuo ab officio suo privatus a proprio deponatur episcopo. His ita [T. 2, itaque] gestis placuit omnibus pro confirmanda horum observantia propria unumquemque manu subscribere eo placitorum [E. 4, U. ,placito] facto, ut si quis eorum capitulorum terminum transgressus ad inordinatas consuetudines reverti voluerit, totius eoncilii increpatione correctus severissimam sibi de sui ordinis inclinatione noverit imminere sententiam. Martinus Bracarensis metropelitanae Ecclesiae episcopus his gestis subscripsi. Remisol Besensis Ecclesiae episcopus his gestis subscripsi. Lucetius Conimbrensis Ecclesiae episcopus, his gestis subscripsi. Adoricus Egestanae Ecclesiae episcopus his gestis subscripsi.