Latin
27.616.1 to 27.616.18
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 27.616.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
XIII. De dissensione judicii. Si quis episcopus in aliquibus causationibus [B. R. ,T. 1, 2, accusationibus] judicatur, et viderit ipsos episcopos qui in provincia sunt inter se judicio discrepare, ut alii videantur eum qui judicatur justificare aliique condemnare, pro definitione hujus dissensionis hoc placuit sancto concilio, ut de vicina provincia alter metropolitanus episcopus convocetur, ut per eum confirmetur quod secundum rectum placuerit canonem. XIV. De praesumptione episcopi in rebus ecclesiae. Si quis episcopus nulla ecclesiasticae rationis necessitate compulsus inscio clero aut ubi forte non est presbyter de rebus ecclesiasticis aliquid praesumpserit vendere, res ipsas ecclesiae propriae cujus sunt restaurare cogatur, et in judicio episcoporum dejiciatur auditus et tanquam furti aut latrocinii reus a suo privetur honore. XV. De rebus ecclesiasticis gubernandis. Quae sunt ecclesiae debent ecclesiae conservari cum omni diligentia et bona conscientia et fidede Dei qui omnia videt et judicat. Gubernari ergo oportet cum judicio et potestate episcopi, cui etiam omnis populus et congregatio commissa est animarum. Manifesta autem esse debent quae ad ecclesiam pertinent in conscientia eorum, qui circa episcopos sunt et presbyteres et diacones, ut hi omnes sciant quae sunt ecclesiae propria, ut si episcopo contigerit transitus, nihil eos latere possit ex his quae ad ecclesiam pertinent, ut nullo modo possint minui et perire. Neque res propriae episcopi debent importunitatem pro rebus ecclesiae pati; dignum et re vera et justum est apud Deum et homines, ut ea quae episcopi propria sunt cui voluerit derelinquat, et neque ecclesiam perpati damnum neque episcopum pro rebus ecclesiae condemnari, aut post ejus obitum in causas quae ad eum non pertinent aut in maledictum incedere. XVI. De reous ecclesiae dispensandis. Episcopus habeat potestatem in rebus ecclesiae ut dispenset necessitatem habentibus.