Latin
27.616.111 to 27.616.138
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 27.616.111-138
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis episcopus in concilio excomminicatus fuerit sive presbyter sive diaconus, et post excommunicationem praesumpserit sive episcopus ille aut presbyter vel diaconus facere oblationem vel matutinum aut vespertinum sacrificium quasi in officio suo agere sicut prius, non liceat ei nec in alio concilio spem reconciliationis habere nec ultra recolligi; sed etiam eos qui ei communicaverint omnes ab Ecclesia respui, maxime eos qui sciebant eum esse dejectum. Si autem permanserit turbans et concitans Ecclesiam per forasticam potestatem, oportet em sicut seditionarium ab omni plebe expelli. XXXVIII. De presbyteris ut in secundas nuptias non vadant. Presbyterem ad secundas nuptias convivam ire non oportet pro eo quod hi qui ad secundas nuptias veniunt poenitentiam postulent. Quomodo potest presbyter ille esse, qui propter convivium interest tali conjugio? XXXIX. De his qui ad diaconatum eliguntur. Si quis ad ministerium diaconatus eligitur, si contestatus fuerit pro accipiende matrimonio et dixerit non posse in castitate permanere, hic non ordinetur. Quod si in ordinatione tacuerit et ordinatus fuerit, et postea matrimonium desideraverit, alienus sit a ministerio et vacet a clero. XL. Non liceat diaconum non jussum sedere. Non liceat diaconum ante presbyterem sedere nisi cum jussione presbyteri. XLI. Non liceat quemlibet ministeria tangere. Non liceat quemlibet ministeria tangere, nisi subdiacono aut acolytho in secretario tangere vasa Domini. XLII. Ut mulieres in sacrarium non intrent. Non liceat mulieras in secretarium ingredi. XLIII. Si lector alterius viduam duxerit. Lector si viduam alterius uxorem acceperit, in lectoratu permaneat, aut si forte necessitas sit, subdiaconus fiat, nihil autem supra: similiter et si bigamus fuerit. XLIV. Si subdiaconus secundam duxerit uxorem. Si subdiaconus secundam duxerit uxorem, inter lectores vel ostiarios habeatur, ita ut Apostolum non legat. XLV. Ut non ascendat in pulpitum lector.