Latin
27.616.167 to 27.616.190
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 27.616.167-190
Unproofread scanNot analysed yet
nam nihil in hoc participat mater infanti qui nascitur propter quod unicuique propria posse voluntas in confessione monstretur. LV. Quid in altari offerri eportent. Non oportet aliquid aliud in sanctuario offerri praeter panem et vinum et aquam, quae in typo Christi benedicuntur, quia dum in cruce perideret de corpore ejus sanguis effluxit et aqua. Haec tria unum sunt in Christo Jesu, haec hostia et oblatio Dei in odorem suavitatis. LVI. De praesbyteris foresticis. Forasticis presbyteris praesente episcopo vel presbytero civitatis offerre non liceat neque ministrare in populo, nisi forte illis absentibus. LVII. De non jejunando in die dominico neque genu flectendo, similiter et in Quinquagesima. Si quis presbyter propter publicam poenitentiam a sacerdote acceptam aut aliqua necessitate die dominica pro quadam religione jejunaverit sicut Manichaei, anathema sit. Similiter et quod ab apostolis traditum canon tenet antiquus, placuit tam per omnes dominicas quam per omnes dies paschae usque ad Quinquagesimam non prostrati neque humiliati, sed erecto vultu ad Dominum orationum fungamur officio; quia in ipsis diebus gaudium resurrectionis Domini celebra…us. LVIII. De non praegustandis carnibus et non exsecrandis. Si quis non pre abstinentiae disciplina, sed pro exsecratione ab esca carnium se abstinet, placuit sancto concilio ut praegustet, et si sic vult abstineat; si autem spernit ita ut olera cocta cum carnibus non degustet, iste non obediens nec suspicionem haeresis a se remevens deponatur de ordine clericatus. LIX. De eo quod non liceat sacerdotibus vel clericis incantaturas vel ligaturas facere. Non liceat clericis incantatores esse et ligaturas facere, quod est colligatio animarum. Si quis haec facit, de Ecclesia projiciatur. LX. Non liceat sacerdotibus vel clericis spectaculis interesse. Non liceat sacerdotibus vel clericis aliqua spectacula in nuptiis vel in conviviis spectare, sed oportet antequam ingrediantur ipsa spectacula surgere et recedere inde.