# Documenta: Concilia Hispaniae 27.616.48-68

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 27.616.48 to 27.616.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/27.616.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/27.616.48

Poenitens, tantum si necessitas aut usus exegerit, inter ostiarios prius deputetur vel inter lectores, ita ut Evangelia vel Apostolum non legat. Si qui autem ante ordinati sunt, inter subdiacones habeantur, ita ut manum non imponant aut sacra non contingant: ex poenitente enim dicimus de eo qui post baptismum pro homicidio aut pro diversis criminibus aut gravissimis peccatis publicam poenitentiam sub cilicio gerens divino fuerit reconciliatus altario. XXIV. De his qui sine discussione aut presbyteri aut diacones ordinati sunt. Si quis presbyter aut diaconus sine aliqua examinatione ordinati sunt, aut certe, cum discuterentur, criminosa peccata sua celaverunt, et post ordinationem ab aliis sunt detecti, abjiciantur a clero. Similiter et de universo ordine cleri servetur; nam hoc sibi quod irreprehensibile est sancta et catholica defendet Ecclesia. XXV. De presbyteris vel diaconibus qui post ordinationem denotantur. Si quis presbyter ante ordinationem peccaverit et post ordinationem confessus fuerit quia ante erravit, non offerat, sed tantum pro religione nomen presbyteri portet. Si autem non ipse confessus, sed ab alio publice fuerit convictus, nec ad hoc ipsum habeat potestatem ut nomen presbyteri portet. Similiter et de diaconibus observandum est, ut si ipse confessus fuerit ordinem subdiaconatus accipiat XXVI. De his qui viduas aut dimissas ducunt aut in malis consiliis mixti sunt. Si quis viduam aut ab alio dimissam duxerit, non admittatur ad clerum, aut si obrepsit dejiciatur. Similiter si homicidii aut facto vel praecepto aut consilio aut assensione post baptismum conscius fuerit, et per aliquam subreptionem ad clericatum venerit, dejiciatur et in fine vitae suae communionem recipiat. XXVII. De fornicatoribus clericis. Si quis presbyter aut diaconus fuerit fornicatus aut maechatus, projiciatur et agat poenitentiam. XXVIII. De his quorum uxores moechantur. Si alicujus uxor in adulterio fuerit deprehehsa, hic talis ad ministerium ecclesiasticum nullo modo adducatur.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
