# Documenta: Concilia Hispaniae 28.635.22-35

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 28.635.22 to 28.635.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/28.635.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/28.635.22

Cum enim magister veritatis verum salutis nostrae sacrificium suis commendaret discipulis, non illum lac, sed panem tantum et calicem sub hoc sacramento benedixisse cognoscimus. Ait enim evangelica veritas: Accepit Jesus panem et calicem, et benedicens dedit discipulis suis. Cesset ergo lac in sacrificando offerri, quia manifestum et evidens exemplum evangelicae veritatis illuxit, quod praeter panem et vinum aliud offerre non suit. Illud vero quod pro complemento communionis intinctam tradunt eucharistiam populis nec hoc prolatum ex Evangelio testimonium recipit, ubi apostolis corpus suum et sanguinem commendavit; seorsum enim panis et seorsum calicis commendatio memoratur. Nam intinctum panem aliis Christum praebuisse non legimus, excepto illi tantum discipulo quem intincta buccella magistri proditorem ostenderet, non quae sacramenti hujus institutionem signaret. Nam quod de inexpresso botro, id est de uvarum g…anis populus communicatur, valde est omnino confusum; calix enim dominicus, juxta quod quidam doctor edisserit, vino et aqua permistus debet offerri; quia vid mus in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi. Ergo quando in calice vino aqua miscetur, Christo populus adunatur et credentium plebs ei in quem credidit copulatur et jungitur, quae copulatio et conjunctio aquae et vint sic miscetur in calice Domini ut commistio illa non possit separari. Nam si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis; si vero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo. Ergo quando botrum solum offertur in quo vini tantum efficientia demonstratur, salutis nostrae sacramentum negligitur quod per aquam significatur: non enim potest calix Domini esse aqua sola aut vinum solum, nisi utrumque misceatur. Et ideo quia jam ex hoc plurima et multiplex majorum emanavit sententia, quorum pietas in Deum religiosa horum sacramentorum et efficientias copiose disseruit et instituiones verissime declaravit, omnis talis error atque praesumptio cessare j m de caetero debet, ne perversorum inordinata compago statum veritatis enervet Et ideo nulli deincep licitum erit aliud in sacrificiis divinis offerre, nisi juxta antiquorum sententias conciliorum panem lantum et calicem vino et aqua permistum.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
