Latin
28.635.50 to 28.635.61
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 28.635.50-61
Unproofread scanNot analysed yet
scilicet ut cum sacerdos ad solemnia missarum accedit aut per se Deo sacrificium oblaturus aut sacramentum corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi sumpturus non aliter accedat quam orario utroque humero circumseptus, sicut et tempore ordinationis suae dignoscitur consecratus, ita ut de uno eodemque orario cervicem pariter et utrumque humerum premens signum in suo pectore praeferat crucis. Si quis autem aliter egerit, excommunicationi debitae subjacebit. IV. Ne sacerdotes sire quicunque ex clero sine testimonio cum quibuslibet feminis habitent. Quanquam antiqua canonum institutio de hujusmodi praesumptione absolutas et multiplices disciplinas atque institutiones ediderit, nos tamen brevitatis causa omnem fornicandi occasionem cupientes auferre, id omnimoda sancimus auctoritate tenendum, ut nullus sacerdotum sive quisquis ille de clero absque honesto et competenti testimonio, excepta sola matre, cum quibuslibet feminis secrete se praesumat adjungere, non solum cum extraneis mulieribus, sed nec ipsis etiam sororibus vel propinquis, ne licentia sororum vel propinquarum mulierum quisquis ille solutus familiarior habeatur ad perpetrandum scelus. Hujus ergo praeceptionis transgressor sex mensibus se noverit poenitentiae legibus subjacere. V. De damnata praesumptione quorumdam episcoporum qui in festivitatibus martyrum ad ecclesiam procedentes, appensis colle reliquiis, ab albutis diaconibus in sellulis vehuntur. Bona siquidem res est divina sacerdotibus contrectare mysteria, sed cavendum valde est ne hoc quisque ad usum pravitatis suae intorqueat, unde soli Deo de bono conscientiae placere debuerat; scriptum est enim: Vae his qui faciunt opus Domini fraudulenter et desidiose. Ut enim quorumdam episcoporum detestanda praesumptio nostro se coetui intulit dirimenda, agnovimus quosdam episcopos, quod in solemnitalibus martyrum ad ecclesiam progressuri reliquias collo suo imponant, et ut majoris fastus apud homines gloria intumescant, quasi ipsi sint reliquiarum arca levitae albis induti in sellulis eos deportant. Quae detest…nda praesumptio abrogari per omnia debet, ne sub sanctitatis specie simulata vanitas sola praevaleat, si modum suum uniuscujusque ordinis reverentia non agnoscat.