# Documenta: Concilia Hispaniae 29.3

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, Lxvi Concilium Hispalense Primum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/29.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/29.3

II. De mancipiis Ecclesia ab episcopo proximis suis collatis. Ea vero mancipia quae memoratus episcopus de jure Ecclesiae sublata suis proximis contulit, si similia de proprio suo Ecclesiae ipsius non compensavit, Ecclesia vestra absque aliqua oppositione recipiat. Hanc formam non solum vestra, hoc est Astigitana, servabit Ecclesia, sed et si qui per omnem Baeticam provinciam tali conditione vel sorte de jure Ecclesiae commearunt pari sententiae subjacebunt. Durum est enim atque irreligiosum ut episcopus, qui ecclesiasticis stipendiis vivit et proprietatem suam lucris Ecclesiae minime confert, aliorum oblationes a jure ecclesiastico privet.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
