# Documenta: Concilia Hispaniae 29.4

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, Lxvi Concilium Hispalense Primum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/29.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/29.4

III. De clericis cum quibus mulieres cohabitant. Inter coetera vero cognoscite a nobis hoc definitum pro abolendis maculis clericorum, quia quidam episcoporum non observantes nuper editum concilii Toletani decretum minus solliciti in subjectis existunt, proinde placuit, ut si presbyteres, diacones vel clerici consortia extranearum feminarum vel ancillarum familiaritatem per sacerdotis sui admonitionem a se minus removerint, in secundis judices easdem mulieres cum voluntate et permissu episcopi comprehensas in suis lucris usurpent, ut vitium hoc, dum sacerdos inhibere non praevalet, potestas judicialis coerceat; dato tamen a judicibus sacramento episcopis ut eas clericis nulla arte restituant; quod si restituerint, ipsi judices sententia excommunicationis feriantur. Mulieres vero illae [juxta priores canones a sacerdote [T. 2, sacerdotibus] distractae, pretium earum indigentibus dispensetur. Quae statuta manu nostra subscripsimus. Data ad sanctitatem vestram die pridie Nonas Novembres, anno quinto regni gloriosissimi domini nostri Reccaredi regis, aera dcxxviii. Leander Ecclesiae sanctae Hispalensis episcopus hanc constitutionem firmavi et subscripsi. Joannes Ecclesiae Egabrensis episcopus hanc constitutionem firmavi et subscripsi. Agapius Ecclesiae Cordubensis episcopus hanc constitutionem firmavi et subscripsi. Stephanus Ecclesiae Eliberitanae episcopus hanc constitutionem firmavi et subscripsi. Basilius Ecclesiae Eliplensis episcopus hanc constitutionem firmavi et subscripsi. Velatus Ecclesiae Tuccitanensis episcopus hanc constitutionem firmavi et subscripsi. Sinticius Ecclesiae Italicensis episcopus hanc constitutionem firmavi et subscripsi. Petrus Ecclesiae Accitanae episcopus hanc constitutionem firmavi et subscripsi.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
