Latin
3.3 to 3.4
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 3.3-4
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Ut pascha tantum et natali Domini baptismus detur, exceptis his qui in languore consistunt. De catechumenis baptizandis id statutum est, ut quia in Paschae solemnitate vel natalis Domini, quando magis solemnitatis celebritas major est, rariores ad baptizandum veniunt, caeteris solemnitatibus infirmi tantummodo debeant baptizari, quibus quocunque tempore convenit baptismum non negari. V. Ut unius diei infans, si in discrimine est, baptizetur. De parvulis vero qui nuper materno utero editi sunt placuit constitui, ut si infirmi ut assolet fuerint et lac maternum non appetunt, etiam eadem die qua nati sunt, si oblati luerint, baptizentur.