# Documenta: Concilia Hispaniae 30.642.1-13

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 30.642.1 to 30.642.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/30.642.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/30.642.1

VI. De presbyteris vel diaconibus ab uno episcopo non deponendis. Sexta actione comperimus Fragitanum Cordubensis Ecclesiae presbyterem a pontifice suo injuste olim dejectum et innocentem exsilio condemnatum, quem rursus ordini suo restituentes id denuo adversus praesumptionem nostram decrevimus, ut juxta priscorum Patrum synodalem sententiam nullus nostrum sine concilii examine dejiciendum quemlibet presbyterem vel diaconum audeat; nam multi suat qui indiscussos potestate tyrannica non auctoritate canonica damnant, et sicut nonnullos gratiae favore sublimant, ita quosdam odio invidiaque permoti humiliant, et ad levem opinionis auram condemnant quorum crimen noti approbant. Episcopus enim presbyteris ac ministris solus honorem dare potest, auferre solus non potest. Si enim hi qui in saeculo a dominis suis honorem libertatis adepti sunt in servitutis nexu noa revolvuntur, nisi publice apud praetores tribunali foro fuerint accusati, quanto magis hi qui divinis altaribus consecrati honore ecclesiastico decorantur? Qui profecto pec ab uno damnari nec uno judicante poterunt honoris, sui privilegiis exui, sed prae scutati synodali judicio, quod canon de illis praeceperit definiri. VII. De his quae prohibentur presbyteris in ecclesiasticis sacramentis. Septimo examine relatum est nobis venerantissimum quondam Agapium Cordubensis sedis episcopum frequenter presbyteres destinasse, qui absente pontifice altaria erigerent, basilicas consecrarent: quod quidem non est mirum id praecepisse virum ecclesiasticis disciplinis ignarum et statim a saeculari militia in sacerdotale ministerium delegatum. Ergo ue ultra talis a nobis licentia usurpetur, communi sententia statuendum oportuit, scientes quia sicut presbytero illicita consecratio est altarium, ita et constitutio. In divinis enim litteris praecipiente Domino solus Moyses in Tabernaculo Dei erexit altare, solus ipse unxit, utique quia summus sacerdos Dei erat, sicut scriptum est de eo: Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus. Ideoque id quod tantum facere principibus sacerdotum jussum est, quorum typum Moyses m Aaron tenuerunt, presbyteres qui filiorum Aaron gestant figuram arripere non praesumant.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
