Latin
30.642.27 to 30.642.41
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 30.642.27-41
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde pariter tractantes elegimus ut unusquisque nostrum secundum Chalcedonensium Patrum decreta ex proprio clero oeconomum sibi constituat. Indecorum est enim laicum vicarium episcopi et saeculares in Ecclesia Judicare: in uno einim eodemque officio non decet dispar professio. Quod etiam in lege divina prohibetur dicente Moyse: Non arabis in bove simul et asino; id est homines diversae professionis in officio uno pon sociabis. Unde oportet nos et divinis libris et sanctorum Patrum obedire praeceptis, constituentes ut hi qui in administrationibus Ecclesiae pontificibus sociantur discrepare non debeant nec professione nec habitu; nam cohaerere et conjungi non possunt quibus et studia et vota diversa sunt. Si quis autem episcopus post haec ecclesiasticam rem aut laicali procuratione administrandam elegerit, aut sine testimonio oeconomi gubernandam crediderit, vere ut contemptor canonum et fraudator ecclesiasticarum rerum non solum Christo de rebus pauperum judicatur reus, sed etiam concilio manebit obnoxius. X. De monasteriis non convellendis. Decima actione poscentibus monasteriorum Patribus pari sententia statuimus, ol coenobia nuper condita in provincia Baetica, sicut et illa quae sunt antiqua, immobili et inconcussa stabilitate permaneant solidata. Si quis autem, quod absit, nostrum vel nobis succedentium sacerdotum quodlibet monasterium aut vi cupiditatis exspoliandum aut simulatione aliqua fraudis convellendum vel dissolvendum tentaverit, anathema effectus maneat a regno Dei extraneus, nec proficiat illi bonum fidei vel operis ad salutem qui tanti et tam salutaris vitae destruxerit tramitem. Super haec etiam universi Baeticae provinciae episcopi congregati eumdem sacrilegum et eversorem a communione suspendant, convulsum monasterium cum rebus suis restaurent, ut quod impie unus subverterit omnes pie reforment. XI. De monasteriis virginum ut a monachis tueantur. Undecima actione consensu communi decrevimus ut monasteria virginum in provincia Baetica condita monachorum administratione ac praesidio gubernentur.