# Documenta: Concilia Hispaniae 30.642.42-50

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 30.642.42 to 30.642.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/30.642.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/30.642.42

Tunc enim salubria Christo dicatis virginibus providemus, quando eis Patres spirituales elegimus, quorum non solum gubernaculis tueri, sed etiam doctrinis aedificari possint, ea tamen circa monachos cautela servata, ut remoti ab earum peculiaritate nec usque ad vestibulum habeant accedendi familiarem permissum, sed neque abbatem vel eum qui praeficitur extra eam quae praeest loqui virginibus Christi aliquid quod ad institutionem morum pertinet licebit; nec cum sola quae praeest frequenter eis loqui oportet, sed sub testimonio duarum vel trium sororum, ita ut rara sit accessio et brevis omnino locutio. Absit enim ut monachos, quod etiam dictu nefas est, Christi virginibus familiares osse velimus, sed juxta quod jussa regularum vel canonum admonent longe discretos atque sejunctos eorum tantum easdem gubernaculis deputamus, constituentes ut unus monachorum probatissimus eligatur, cujus curae sit praedia earum rustica vel urbana intendere, fabricas exstruere, vel si quid aliud ad necessitatem monasterii providere, ut Christi famulae pro animarum suarum tantum utilitate sollicitae solis divinis cultibus vivant, operibus suis inserviant. Sane is qui ab abbate praeponitur judicio sui episcopi comprobetur. Vestes autem illae iisdem coenobiis faciant a quibus tuitionem expectant, ab iisdem denuo, ut praedictum est, laborum fructus et procurationis suffragium recepturae. Si qui autem monasteriorum hanc ordinationem aut contempserint aut qualibet inertiae dissolutione neglexerint, sciant quod eorum tepor atque superbia ex communicationis sit plectenda censura. XII. De quodam Acephalorum episcopo. Duodecima actione ingressus est ad nos quidam ex haerese Acephalorum natione Syrus, ut asserit ipse, opiscopus, duarum in Christo naturarum proprietatem abnegans et deitatem passibilem asserens: cujus dum nostris sensibus tanti erroris confusio patuisset, prolatis illi de incarnatione Domini nostri Jesu Christi testimoniis sanctorumque Patrum sententiis recitatis, omni cum deinde exhortatione ad verae fidei rectitudinem sacerdotali modestia invitavimus.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
