# Documenta: Concilia Hispaniae 30.647.134-141

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 30.647.134 to 30.647.141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/30.647.134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/30.647.134

In integra ergo veri hominis perfectaque natura verus natus est Deus, totus in suis, totus in nostris. Et paulo post: Qui manens in forma Dei fecit hominem, idem in forma servi factus est homo: tenet enim sine defectu proprietatem suam utraque natura, et sicut forma servi Dei formam non adimit, ita forma Dei servi formam non minuit, item paulo post: Agit enim utraque forma cum alterius communione quod proprium est, Verbo scilicet operante quod Verbi est, et carne exsequente quod carnis est. Unum horum coruscat miraculis, aliud succumbit injuriis, et sicut Verbum ab aequalitate paternae gloriae non recedit, ita caro naturam nostri generis nou relinquit. Sanctus quoque Fulgentius in libro quem de Incarnatione Domini nostri Jesu Christi scripsit inter alia sic intulit: Dico itaque vobis juxta sanctorum Patrum traditionem Dominum nostrum Jesum Christum in duabus naturis et inconfusis, id est divinitatis et humanitatis, una persona sive substantia confiteri. Idem post alia: Si quis igitur in Domino nostro Jesu Christo aut duas naturas aut unam noluerit sive dubitaverit credere ac praedicare personam, vel si quis noluerit confiteri eumdem Deum atque hominem, id est Verbum incarnatum de Maria virgine pro nostra salute veraciter natum, tantum catholica fide reprehenditur ac demonstratur extraneus, ut sacramento redemptionis humanae resistat ingratus. Et paulo post: Verbum ergo caro factum unus et plenus est Christus, unus ex utraque atque in utraque, id est humana divinaque natura, in quo sic utriusque naturae prorsus initio gloriosa subsistat, ut sive divinitati Christi humanitatem quis demat, sive humanitati divinitatem detrahat, Christum sacrilega infidelitate et blasphema indicatione dissol vat. Item paulo post: Christus pro nobis est carne passus, qui de Deo Patre solus natus est impassibilis Deus. Ipsum itaque Christum Filium Dei pro nobis mortem carne gustasse salva immortalitate divinitatis ejus veraciter credimus.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
