Latin
30.647.142 to 30.647.156
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 30.647.142-156
Unproofread scanNot analysed yet
Et iterum post hoc: sed quia non est alter Deus, alter homo, sed idem unus est Christus Deus et homo, profecto idem Deus Christus est qui mortem sua carne suscepit, et idem homo Christus est qui mortem sua divinitate destruxit. Idem quippe Christus Dei Filius qui divinitate mori non potuit, carne mortuus est, quam mortalem Deus immortalis accepit; et idem Christus Dei Filius carne mortuus resurrexit, quia immortalitatem suae divinitatis carne mortuus non amisit. Hinc est quod etiam post resurrectionem suam sicut in cicatricibus veris et in vera comestione piscis et mellis soliditatem in se verae carnis edocuit, ita clausis foribus ingrediens veram in se virtutem sempiternae divinitatis ostendit, ut agnosceretur et naturalis fuisse Christi monentis infirmitas, et eidem resurgenti naturalis inesse majestas. Haec quidem quae tam divinae Scripturae quam etiam sanctorum Patrum eloquia docuerunt, decretis nostris breviter inserta protulimus demonstrantes geminam carnis et deitatis naturam in una Domini et Salvatoris nostri persona, passum quoque eumdem in ea natura quae corporis est, non passum in ea natura quae deitatis est. His agitur concordi sententia in tribus secretariis definitis, pro confirmatione sui proprias subscriptiones subjecimus. Isidorus in Christi nomine Ecclesiae Hispalensis episcopus subscripsi. Bisinus in Christi nomine Ecclesiae Eliberitanae episcopus subscripsi. Rufinus in Christi nomine Ecclesiae Asidonensis episcopus subscripsi. Fulgentius in Christi nomine Ecclesiae Astigitanae episcopus subscripsi. Cambra in Christi nomine Ecclesiae Italicensis episcopus subscripsi. Joannes in Christi nomine Ecclesiae Egahrensis episcopus subscripsi. Fidentius in Christi nomine Ecclesiae Tuccitanae episcopus subscripsi. Theudulphus in Christi nomine Ecclesiae Malacitanae episcopus subscripsi. Honorius in Christi nomine Ecclesiae Cordubensis episcopus subscripsi.