# Documenta: Concilia Hispaniae 30.647.22-36

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 30.647.22 to 30.647.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/30.647.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/30.647.22

et alibi; Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se eoqualem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens. Per hoc enim quod dixit: Qui cum in forma Dei esset, naturam in eo divinae majestatis ostendit: pro eo autem quod adjecit, Formam servi accepit, naturam in eo humanae humilitatis significavit. Et iterum: Cum esset, inquit,.dives, pauper factus est ut illius inopia nos divites essemus. Ubi enim dixit: Cum esset dives, divinae naturae gloria panditur, et ubi adjecit, Pauper factus est, humanae infirmitatis subjectio demonstratur. In ipso initio apostolici symboli geminae sic ostenditur in una eademque Christi persona naturae distinctio: deitatis ex Patre dum dicit: Credo in Deum Patrem omnipotentem et in Jesum Christum Filium ejus unicum, Deum et Dominum nostrum; humanitatis ex matre dum adjecit: Natum de Spiritu sancto ex utero Mariae virginis. Ecce ex utroque Testamento duae naturae in Christo: divinitatis una, altera humanitatis, quae quidem gemina unam fecit personam, quia unus idem mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Jam vero de passione ejusdem Salvatoris nostri et Domini Jesu Christi, quam in sola humanitate non in deitate sustinuit, sicut superius legis et prophetarum auctoritas Evangeliorum quoque et apostolorum praedicatio adhibenda est. Lex de passione corporis Christi sic dicit: Lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvae pallium suum. Quid hic pallium, quid stola nisi caro Christi passionis sanguine decorata? Haec enim sola contumelias crucis sustinuit; divinae vero naturae majestas nihil injuriae sensit. Propheta quoque in Psalmis passionem Christi in carne sola esse sic asserit: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea: ubi non deitatis sed tantum crucifixi corporis injuria intelligitur. Ibi enim in membrorum significatione sola caro clavis suspensa in ligno atque suffixa pronuntiatur, sicut et apud Jeremiam legitur: Venite, mittamus tignum in panem ejus, id est crucem in corpore ejus.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
