Latin
30.647.37 to 30.647.49
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 30.647.37-49
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim divinitas ligno suspendi potuit, sed sola utique humanitas cruce suffixa pependit; cujus etiam caro tolerantiam mortis perpessa sic ostenditur alibi dum dicit: Caro mea requiescit in spe; utique quia sola in Christo carnis materia mortis fragilitate defuncta spem resurrectionis suae spectabat, etiam sine corruptione receptura dum adjicit: Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Salomon autem in Canticis canticorum passionem carnis Christi sic praedicat dicens: Manus, inquit, meae distillaverunt myrrham et digiti mei guttam: ubi specialiter ostenditur in manibus ac digitis solam carnem Christi suffixam stipite, sicut in psalmo centesimo octavo decimo legitur: Confige clavis timoris tui carnes meas. Isaias autem Christum in sola humanitate qua apparuit passionis injuriam suscepisse ita praedixit: Homo, inquit, in plaga et sciens ferre infirmitates, vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit. Quis ipse nisi utique homo? nam pati et deficere in illo natura Dei non potuit, sed homo portavit in eo passionem et mortem, in quo et ipsa mors habet conditionem, Nam et cum de eo idem propheta dixisset: Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? et adjecit: Quare rubrum est vestimentum tuum et indumentum tuum tanquam calcantium in torculari? Quid hic per indumentum et vestimentum rubrum voluit ostendere nisi solam carnis Christi passionem crucis infectam cruore? Unde et in ipsa passione chlamyde coccinea Christus induitur, ut Imago sanguinis tantum in carne demonstraretur. Jeremias quoque corpus solum obtulisse Christum passioni sic loquitur: Non sum, inquit, contumax neque contradico, corpus meum dedi percutientibus: non dixit divinitatem quae passionem nescii perferre. Et iterum: Posui scapulas meas ad flagella et maxillas ad palmas. Quod et ipsum ad carnis patientiam non ad deitatis refertur injuriam.