# Documenta: Concilia Hispaniae 30.647.50-65

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 30.647.50 to 30.647.65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/30.647.50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/30.647.50

Et Zacharias: Videbunt, inquit, in quem confixerunt. Quem alium nisi indubitanter hominem, quem Judaei crucifixerunt, et in carne judicantem videbunt? Ecce pronuntiata est passio corporis Christi ex lege et prophetis: transeamus inde ad Evangelia. Ibi quaeramus Christum Filium Dei in sola carne portasse valetudines passionis, injuriam crucis, loquente ipso discipulis: Ecce ascendimus Hierosolymam et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de filio hominis: tradetur enim gentibus et illudetur et flagellabitur et conspuetur, et postquam flagellaverint occident eum, et die tertia resurget. Quod totum in Christo secundum hominem dictum non ad substantiam deitatis, sed ad naturam pertinet carnis. Quod etiam in sequentibus docetur, Judaeis dicentibus Christo: Quod signum ostendis nobis quia haec facis? Et dixit Jesus: Solvite hoc templum et post triduum suscitabo illud. Hoc autem dixit de templo corporis sui, nam et in passione sua dum corripiens proditorem diceret: Juda, osculo filium hominis tradis? Quem interrogat tradere proditorem, nisi hominem? quem et comprehenderunt, non deitatem quam caecati perfidia nec agnoscere potuerunt. Beatus autem apostolus Paulus Christum in homine solo pertulisse crucem sic asseruit: Ut homo, inquit, humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: qui proinde dicit: Ut homo, ut nuncupatione hominis distinctio naturae insinuaretur passibilis. Quod confirmans alias ait: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus? Qui non infirmatur, sed potens est in vobis; nam etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, sed vivit ex virtute Dei, Passus est ergo Christus et mortuus, sed ex nostra infirmitate; vivit autem impassibilis et immortalis, sed ex sua virtute, quae tanta est ut in se nec passionem recipiat nec mortem admittat. Petrus quoque apostolorum princeps crucis Christi supplicium sic praedicat in solo corpore consummatum: Qui peccata, inquit, nostra pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui justitiae viveremus, cujus livore sanati sumus.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
