# Documenta: Concilia Hispaniae 31.3

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, Lxviii Concilium Barcinonense Primum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/31.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/31.3

IX. Jubemus vero in infirmitate positis, viaticam benedictionem percipiant. X. De monachis vero id observari praecipimus quod synodus Chalcedonensis constituit. De fisco Barcinonensi. Dominis sublimibus et magnificis filiis aut fratribus numerariis Artemius vel omnes episcopi ad civitatem Barcinonensem fiscum inferentes: Quoniam ex electione domini et filii ac fratris nostri Scipionis comitis Patrimonii in anno feliciter septimo gloriosi domini nostri Reccaredi regis in officium numerarii in civitatem Barcinonensem provinciae Tarraconensis electi estis, et a nobis sicut consuetudo est, consensum ex territoriis, quae nobis administrare consueverunt, postulastis; idcirco per hujus consensi nostri seriem decrevimus, ut tam vos quam agentes, sive adjutores vestri pro uno modio canonico ad populum exigere debeatis, hoc est siliquas octo, et pro laboribus vestris siliquam unam, et pro inevitabilibus damnis vel inter pretia specierum siliquas quatuor quae faciunt in uno siliquas quatuordecim. Inibi hordeo, quod pro nostra definitione, sicut diximus, tara vos quam adjutores atque agentes exigere debeant, nihil amplius praesumant vel exigere vel auferre. Si quis sane secundum consensum nostrum acquiescere noluerit vel tibi inferre minime procuraverit in specie, quod libi convenerit, fiscum suum inferre procuret. Quod si ab agentibus vestris aliqua superexacta fuerint, quam hujus consensi nostri tenor demonstrat, vos emendare et restituere cui male ablata sunt ordinetis. In quo consensu subter qui consensimus manibus nostris subscripsimus. Factum consensum sub die pridie Nonas Novembres, anno septimo regni domini nostri. Artemius in Christi nomine episcopus consensum nostrum subscripsi. Sophronius in Christi nomine episcopus consensura nostrum subscripsi. Galanus in Christi nomine episcopus consensum nostrum subscripsi. Joannes in Christi nomine episcopus consensum nostrum subscripsi.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
