# Documenta: Concilia Hispaniae 33.1

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, Lxx Concilium Narbonense. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/33.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/33.1

In nomine Domini nostri Jesu Christi, anno feliciter quarto regni domini gloriosissimi Reccaredi regis, Migetius, Sedatius, Benenatus, Boetius, Pelagius, Tigridius, Agripinus et Sergis episcopi Galliae provinciae, concilia sanctorum antiquorum Patrum vel decreta observare cum Dei timore cupientes, nos in urbe Narbona, secundum quod sancta synodus per ordinationem gloriosissimi domini nostri Reccaredi regis in urbe Toletana finivit, die Kalendarum Novembrium Deo auspice in unum convenimus, ei aliquanta que juste et pie sum edita et per patrocinationis potestatem non supplebantur, ad memoriam mine sem poribus domini nostri sub praefationibus deducentes, recapitulare fecimus, et quae pro regula et fidei catholicae disciplina adhuc visa sunt, communi tractatu elegimus conscribenda et canonibus definivimus adjungenda, quae tenor capitulorum subsequenter evidenti jure declarat.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
