Latin
Lxx Concilium Narbonense
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 33.15
Unproofread scanNot analysed yet
XIV. Hoc itaque propter ampliandam fidei catholicae disciplinam elegimus finiendum vel tenendum, ut si qui viri ac mulieres divinatores, quos dicunt esse caragios atque sorticularios, in cujuscunque domo Gothi, Romani, Syri, Graeci vel Judaei, fuerint inventi, aut qui ausus fuerit amodo in eorum vana carmina interrogare et non publice hoc voluerit annuntiare, pro hoc quod praesumpsit non solum ab Ecclesia suspendatur, sed etiam sex auri un…ad co- …civitatis inderat. I…ti vero qui tali iniquitate repleti sunt et sortes et divinationes faciunt et populum praevaricando seducunt, ubi inventi vel inventae fuerint, seu liberi, seu servi, vel ancillae sint, gravissime publice fustigentur et venundentur, et pretia ipsorum pauperibus erogentur.