# Documenta: Concilia Hispaniae 34

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, Lxxi Concilium Oscense. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/34

HABITUM ANNO TERTIO DECIMO REGNI DOMINI NOSTRI GLORIOSISSIMI RECAREDI REGIS. In nomine Domini Jesu Christi convenientes omnes in unum concilio Oscensi, hoc synodus sancta fieri elegii, ut annuis vicibus unusquisque nostrum omnes abbates monasteriorum vel presbyteros et diaconos suae dioecesis ad locum ubi episcopus elegerit congregari praecipiat, et omnibus regulam demonstret ducendi vitas, cunctosque Sub ecclesiasticis regulis adesse praemoneat quousque etiam parcimoniae et sobrietatis atque veridicae castimoniae honestorum virorum testimonio fama commendet. Sollicitum etiam pro hac re unumquemque nostrum esse convenit, ut curiosa indagine perquiramus si presbyteris et diaconibus atque subdiaconibus et clericis pudica et casta sit vita: quod si, quod absit, quidquam malum de quoquam fama dictaverit, per veram et certissimam clericorum probationem vel virocum amanuensium, vel certe illarum feminarum, de quibus fama percurrit, atque etiam diversis argumentis ex quibus adulterorum indicia certissime suspicari solent, omnia argutissime perquirantur, ut nec per falsitatis obumbrationem quisquam notetur, nec per quasdam excusationes admissum facinus operiatur, dum per publicam probationem minime reconvinci garriant, sed probatae vitae se vixisse, honestorum clericorum testimonio clarere demonstrent.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
