Latin
Lxxii Concilium Egarense
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 35
Unproofread scanNot analysed yet
In nomine Domini Jesu Christi, sub die Iduum Januariarum anno feliciter tertio regni gloriosissimi domini nostri Sisebuti regis, convenientes in unum episcopi provinciae Tarraconensis in locum Egara, id sancta instituit synodus, ut constitutio quae dudum in anno tertio decimo regni divae memoriae Reccaredi regis in concilio Oscensi constituta quidem, sed minime conscripta fuit, confirmata et in perpetuum valitura perduret; et omne quidquid ex castimonia presbyterorum et inferius clerieorum conscriptum fuit, eadem forma et de omnibus episcopis sub tali industria solertiaque omni tempore pepigendo scrutetur, ut, auxiliante Domino et adminiculante, talis vitae sollicit dinem nulla, quod absit, reprehensionis occasio subripere aliquando praevaleat. Eusebius subscripsi. Mumius subscripsi. Joannes subscripsi. Maximus subscripsi* Emilia subscripsi· Rufinus subscripsi. Ursus subscripsi. Vincentius subscripsi. Stephanus subscripsi. Pompedius subscripsi, Sinthasius subscripsi. Justus subscripsi. Maximus presbyter, agens vicem domini mei Stephani episcopi, subscripsi. Fructuosus in Christi nomine diaconus, agens vi cem domini mei Gomarelli episcopi, subscripsi