# Documenta: Concilia Hispaniae 36.11.1-12

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 36.11.1 to 36.11.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/36.11.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/36.11.1

DUODECIM EPISCOPORUM, HABITUM DIE VIII IDUUM NOVEMBRIS, ANNO XVIII SERENISSIMI ET PIISSIMI RECCESVINTHI REGIS, AERA DCCIV. Congregatis omnibus provinciae Lusitaniae episcopis in nomine Domini et residentibus in sanctae Jerusalem ecclesia, quae in Emeritensi urbe, quae caput hujus provinciae noscitur esse et sub principali nomine manet dedicata, juxta ordinem priorum canonum nostrorum cum Dei juvamine coeptum est initium. Primum, ut mos est, debitas laudes persolvimus omnipotenti Deo, cujus munere adunati sumus et dono; deinde serenissimo atque clementissimo principi nostro et domino gratiarum actiones impendimus regi Reccesvintho, optantes divinam misericordiam, ut qui ei tribuit regni potestatem concedat cl vitae felicitatem cum pacis quiete, sicque eum de suis hostibus reddat victorem, ut suorum inimicorum colla ditioni ejus subdat gratia favente quatenus et praesentem vitam quietus possideat per tempora longa, et post multa annorum curricula beatitudinis gaudia obtineat per saecula nunquam finienda. Et quoniam de saecularibus sancta illi manet cura, et ecclesiastica per divinam gratiam recte disponit mente intenta, sit illi opitulatrix ineffabilis omnipotentis Dei gratia, quae quaerentibus manet propinqua. I. De fidei institutione ejusque ordine. Juxta priorum Patrum regulam, quae sancte nobis est tradita, cujus institutione profectum fidei habet sancta Dei Ecclesia catholica, quamlibet permultis conciliis maneat memorata, oportet tamen a nobis non eam esse praetermittendam. Haec enim est prima concilii via, et nisi digne fuerit astructa perveniendi ad aliud ratio est incongrua. Nos ergo quia certos fatemur in fide et perpetim hanc profitemur, ore dignum est in hoc sancto concilio credulitatem nostram exponere. Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisubilium conditorem; et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum, ex Patre natum ante omnia saecula, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum, non factum, homousion Patri, hoc est ejusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt quae in coelo et quae in terra;

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
