Latin
36.11.13 to 36.11.26
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 36.11.13-26
Unproofread scanNot analysed yet
qui propter nos et propter nostram salutem descendit et incarnatus est de Spiritu sancio, ex Maria virgine homo factus, passus sub Pontio Pilato, sepultus tertia die resurrexit, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Patris, iterum venturus in gloria judicare vivos ei mortuos, cujus regni non erit finis; et in Spiritum sanctum dominum et vivificatorem ex Patre et Filio procedentem, cum Patre et Filio adorandum et glorificandum, qui locutus est per prophetas: in unam catholicam atque apostolicam Ecclesiam: confitemur unum baptisma in remissionem peccatorum: exspectamus resurrectionem mortuorum, vitam futuri saeculi. Amen. Haec est fides nostra et haec credulitas sancta; nanc quisquis digne tenet judicii tempore remunerationem condignam accipiet; quisquis ab ea discesserit et in hac fide esse noluerit, cum diabolo poenas aeterni supplicii luet. Oremus ergo omnipotentem Deum, ut haec credulitas sincera divina nobis conferat beneficia ejusque pietas sancta praesenti in saeculo cuncta nobis dimittat peccata, et cum venerit judicare vivos et mortuos, ad dexteram suam nos justificandos statuat. Si quis non crediderit aut confessus non fuerit Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum esse in Trinitate Deum, anathema sit. De vespertini officii servando ordine. Sicut in fide sancta nostra est unanimitas, ita pro sancto Dei officio debet esse intentio summa. Oportet igitur ut sicut in aliis Ecclesiis vespertino tempore post lumen oblatum prius dicitur vespertinum quam sonum in diebus festis, ita et a nobis custodiatur in ecclesiis nostris. Si quis hunc ordinem minime custodierit in sua Ecclesia, cunctosque ad se pertinentes non instruxerit ut bonum hujus operis agant, dum tale ad metropolitani pervenerit aures et fuerit res convicia, excommunicationis se noverit feriri sententia. III. Quid sii observandum tempore quo rex in exercitu progreditur pro regis, gentis aui patriae statu atque salute.