# Documenta: Concilia Hispaniae 36.673.1-14

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 36.673.1 to 36.673.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/36.673.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/36.673.1

XIV. De pecunia quae in Ecclesia Dei offertur fideliter colligenda et fideliter dividenda. In sancta Dei Ecclesia diebus festis pro consuetudine et mercede communicationis tempore a fidelibus pecuniam novimus poni. Pro hoc placuit sancto concilio hanc rectitudinis ponere regulam, ut quia omni clero communis labor manet in officio sancto, omnibus juxta meritum ex hoc rependatur vicissitudo. Statuimus iil nostris ecclesiis vel civitatibus hoc esse servandum, ut quidquid pecuniae a fidelibus in Ecclesia fuerit oblatum, fideliter collectum maneat et conservatum et fideliter episcopo praesentetur, qualiter exinde lies partes fiant aequales: unam episcopus habeat; alteram presbyteri et diacones inibi deservientes consequantur, et inter se ut dignitas et ordo poposcerit dividant; tertia vero subdiaconibus et clericis tribuatur, ut a primicero, juxta quod in officio eos perspicit esse intentos, ita singulis dispensetur. Similis forma et de parochitanis presbyteris in ecclesiis illis a Deo creditis erit servanda. XV. Ut episcopi atque presbyteri pro gravibus causis, quod legum damnant sententiae, sine judicis examine familiam Ecclesiae non debeant exstirpare. Si regalis pietas pro salute hominum suarum legum dignata est ponere decreta, cur religio sancta per sancti concilii ordinem non habeat instituta quae omnino debent esse cavenda? Ideoque placuit huic sancto concilio, ut omnis potestas episcopalis modum suae ponat irae, nec pro quolibet excessu cuilibet ex familia Ecclesiae aliquod corporis membrorum sua ordinatione praesumat exstirpare aut auferre. Quod si talis emerserit culpa, advocato judice c vitatis ad examen ejus deducatur quod factum fuisse asseritur. Et quia omnino justum est ut pontifex saevissimam non impendat vindictam, quidquid coram judice verius patuerit per disciplinae severitatem absque turpi decalvatione maneat emendatum, et ab episcopo suo aut donatus fidelibus suis maneat qui malum aliquod, quod leges graviter damnant admisit, aut abjiciendi eum episcopus si voluerit licentiam habebit.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
