Latin
36.673.31 to 36.673.45
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 36.673.31-45
Unproofread scanNot analysed yet
Instituentes igitur decernimus, ut nullus subjectus decedentem detrahat episcopum, nullus de eo deroget nec malum quidquam loquatur. Si quis talia deinceps facere praesumpserit, si presbyter fuerit, tribus mensibus ab episcope sue sub poenitentia religatus maneat; si diaconus, quinque; si subdiaconus aut clericus vel quilibet religiosus de majori gradu, quia constat ex his jam aliquos per bonam actionem esso venerandos, novem; si minimi fuerint qui levi corde sint minimaeque adhuc personae, quinquagenis flagellis jussione feriatur episcopi; quod si laicus, quamvis ingenuus in domo ecclesiae tamen nutritus et ab ecclesiae rebus dignitatis gratia praeditus, justa quod dignitas ejus exegerit, pro tali excessu excommunicationis sententia feriendus erit; si vero de familia ecclesiae fuerit quisque, quia et in his discretionis est gradus, si major fuerit qui dignitate polleat, sex mensibus ab episcopo suo excommunicatus maneat; inferior tamen aut minima persona disciplinam mereatur, juxta quod episcopi sui processerit Sententia. Dignum est etenim ut cui iu vita honor fuit impensus, post mortem detractionis subtrahatur stimulus. XVIII. Ut parochitani presbyteri juxta ut posse habuerint de familia ecclesiae suae clericos sibi faciant et habeant. Quidquid unanimiter digne disponitur in sancta Dei Ecclesia, necessarium est ut a parochitanis presbyteris custoditum maneat. Sunt enim nonnulli qui ecclesiarum suarum res ad plenitudinem habent, et sollicitudo illis nulla est habendi clericos cum quibus omnipotenti Deo laudum debita persolvant officia. Proinde instituit haec sancta synodus, ut omnes parochitani presbyteri, juxta ut in rebus sibi a Deo creditis sentiunt habere virtutem, de ecclesiae suae familia clericos sibi faciant, quos per bonam voluntatem ita nutriant ut et officium sanctum digne peragant, et ad servitium suum aptos eos habeant. Hi etiam victum et vestitum dispensatione presbyteri merebuntur, et domino et presbytero suo atque utilitati Ecclesiae fideles esse debent.