# Documenta: Concilia Hispaniae 5.1

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, Xlii Concilium Caesaraugustanum Ii Anno Vii Recaredi Regis, Aera Dcxxx. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/5.1

I. Cum In Dei nomine in urbem Caesaraugustanam provinciae Tarraconensis ex permissu gloriosi atque sanctissimi principis Recaredi regis in anno septimo regni ejus congregati fuissemus pro Dei timore tractantes, id placuit sanctae ac venerabili synodo, Ut presbyteri qui ex haeresi Ariana ad sanctam catholicam Ecclesiam conversi sunt, qui sanctam et puram fidem atque castissimam tenuerint vitam, accepta denuo benedictione presbyteratus sancte et pure ministrare debeant: caeteri vero qui hanc suprascriptam vitam adimplere vel tenere neglexerint, ab officio depositi sint in clero. Ita et de diaconibus sicut et de presbyteris constitutum est.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
