Latin
6.312.27 to 6.312.34
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 6.312.27-34
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si pontifice praemonente contempserint infra anni spatium suas libertates propriae sedis episcopo pandere, licitum sit ei secundum canonum sanctiones io jure suae Ecclesiae reducere servituros. V. Ut defuncto principe superstes regina statim et vestem saecularem deponat et in coenobio virginum mancipetur permansura. Licet plenissime in concilio Toletano de principum relictis institutum fuisset, ut nulli licitum esset superstitem reginam in conjugio ducere, aut sordidis contactibus maculare neque secuturis regibus nec cuilibet hominum esset permissum; tamen nostri ordinis causa est, ut crebrissime ad hoc aciem mentis nostrae condirigamus, quae animae intuemur exhibere profectum. Unde quia praeteritis temporibus multas scimus atque cognovimus principum relictas post eorum vocationem pro apice regni, quem regendo in cunctis tenuerunt, nullam reverentiam honoris eis adhiberi a populis, sed passim unicuique probatum est diversas assumentes occasiones non solum latenter in earum contrarietate insidias moliuntur, verum etiam, quod veritati contrarium est, procaciter verba contumeliosa in conventu multorum eas afficiunt, et, quod omni religione abominandum atque horrendum est, de his detrahere non sinunt, quas in caterva populi cernunt commorare; proinde paterna pietate commoti atque condigna circa tantum culmen providentes, per hujus decreti nostri paginam non solum quae in praedicto concilio exarata sunt de conjuge principum custodiri perenniter atque firma stabilitate decernimus permanere, sed etiam ea quae sunt conspicua honestati necessaria modo annectere procuramus: ut servatis in omnibus sanctionibus canonum totius Toletani concilii, quae de principum relictis promulgatae atque definitae esse noscuntur, deinceps relicta principis superiorem sententiam illibato animo pudice servans statim accersito ab hoc saeculo principe vestem saecularem deponat, et alacri curiositate religionis habitum assumat. Quam etiam et confertim in coenobio virginum mancipandam esse censemus, ut ab omni turbine mundi remota, nequaquam cuilibet locus attribuatur, per quod aut contumelium tantae potestati ingeratur aut subdita plebi haesisse patescat quorum ante dumdum noscitur domina fuisse;