Latin
9.323.1 to 9.323.10
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 9.323.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
DECEM ET NOVEM EPISCOPORUM, ACTUM ARCADII ET HONORII TEMPORIBUS, SUB DIE VII IDUUM SEPTEMBRIUM, STILICONE CONSULE, AERA CCCCXXXV. Convenientibus episcopis in ecclesia Toleto (Ae. ,Toletana) id est, Patruinus, Marcellus, Aphrodisius, Alacianus, Jucundus, Severus, Leones, Hilarius, Olympius, Florus, Orticius, Asturius, Lampius, Serenus, Leporius, Eustochius, Aurelianus, Lampadius, Exuperantius de Gallaecia Lucensis conventus, municipii Celenis, omnes decem et novem isti sunt qui et in aliis gestis adversus Priscillian sectatores et haeresem, quam astruxerat, libellarem direxere sententiam: consedentibus presbyteris, astantibus diaconibus et caeteris qui intererant concilio congregatis, Patruinus episcopus dixit: Quoniam singuli coepimus in ecclesiis nostris facere diversa, et inde tanta scandala sunt, quae usque ad schisma perveniunt, si placet communi consilio decernamus quid ab omnibus episcopis in ordinandis clericis sit sequendum: mihi autem placet et constituta primitus concilii Nicaeni perpetuo esse servanda, nec ab his esse recedendum. Episcopi dixerunt: Hoc omnibus placet, ita ut si quis cognitis gestis concilii Nicaeni aliud quam statutum est facere praesumpserit, et non in eo perseverandum putaverit, tunc excommunicatus habeatur, nisi per correptionem (Ae. ,correctionem) fratrum emendaverit errorem. I. De presbyteris et diaconibus si post ordinationem filios genuerint. Placuit, ut diacones vel integri vel casti sint et continentis vitae, etiam si uxores habeant, in ministerio constituantur, ita tamen ut si qui etiam ante Interdictum, quod per Lusitanos episcopos constitutum est, incontinenter cum uxoribus suis vixerint, presbyterii honore non cumulentur: si quis vero ex presbyteris ante interdictum filios susceperit, de presbyterio ad episcopatum non admittatur (T. 1, permittatur). II. Ut poenitens, si necessitas cogat, lector aut ostiarius fiat. Item placuit, ut de poenitente non admittatur ad clerum, nisi tantum necessitas aut usus exegerit inter ostiarios deputetur vel inter lectores, ita ut Evangelia et Apostolum non legat: si qui autem ante ordinati sunt subdiacones, inter subdiacones habeantur, ita ut manum non imponant aut sacra non contingant.