# Documenta: Concilia Hispaniae 9.323.11-26

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 9.323.11 to 9.323.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/9.323.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/9.323.11

Ex poenitente vero dicimus de eo, qui post baptismum aut pro homicidio, aut pro diversis criminibus gravissimisque peccatis publicam poenitentiam gerens (Ae., agens), sub cilicio divino fuerit reconciliatus altario. III. De his qui viduas acceperint ne diacones fiant. Item constituit sancta synodus, ut lector fidelis, si viduam alterius uxorem acceperit, amplius nibil sit, sed semper lector habeatur aut forte subdiaconus. IV. Ut subdiaconus, si defuncta uxore aliam duxerit, ostiarius fiat. Subdiaconus autem defuncta uxore si aliam duxerit, et ab officio in quo ordinatus fuerat removeatur, et habeatur inter ostiarios vel inter lectores, ita ut Evangelium et Apostolum non legat, propterea ne qui ecclesiae servierit publicis officiis servire videatur: qui vero tertiam, quod nec dicendum aut audiendum est, acceperit, abstentus biennio, postea inter laicos reconciliatus per poenitentiam communicet. V. Ut si cujuslibet ordinis clericus tardius ad ecclesiam venerit deponatur. Presbyter vel diaconus, vel subdiaconus, vel quilibet ecclesiae deputatus clericus, si intra civitatem fuerit vel in loco in quo est ecclesia, aut castellum, aut vicus aut villa, et ad ecclesiam ad sacrificium quotidianum non venerit, clericus non habeatur, si castigatus per satisfactionem veniam ab episcopo noluerit promereri. VI. Ut religiosa puella virorum familiaritatem non habeat. Item ne qua puella Dei aut familiaritatem habeat cum confessore aut cum quolibet laico, sive sanguinis alieni, aut convivium sola, nisi ubi sit seniorum frequentia, aut honestorum, aut viduarum honestarumque, ubi honeste confessor quilibet cum plurimorum testimonio convivio interesse possit: cum lectoribus autem in ipsorum domibus non admittendas penitus nec videndas, nisi forte consanguinea soror sit, vel uterina. VII. Ut clericus cui uxor peccaverit, praester necem, potestatem habeat ditsringendi eam, et cum ea cibum non sumat. Placuit, ut si cuicunque clericorum uxores peccaverint, ne forte licentiam peccandi plus habeant, accipiant mariti earum hanc potestatem praeter necem custodiendi, ligandi in domo sua, ad jejunia salutaria non mortifera cogentes, ita ut invicem sibi clerici pauperes auxilium ferant, si servitia forte non habeant;

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
