Latin
9.323.27 to 9.323.33
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 9.323.27-33
Unproofread scanNot analysed yet
cum uxoribus autem ipsis quae peccaverint nec cibum sumant, nisi forte ad timorem Dei acta poenitentia revertantur. VIII. De eo qui post baptismum militaverit, ut ad diaconium non promoveatur. Si quis post baptismum militaverit et chlamydem sumpserit aut cingulum, etiam si gravia non admiserit, si ad clerum admissus fuerit, diaconii dignitatem non accipiat. IX. Ut nulla professa vel vidua absente sacerdote in domo sua sacerdotale officium vel lucernale impleat. Nulla professa vel vidua, absente episcopo vel presbytero, in domo sua antiphonas cum confessore vel servo suo faciat: lucernarium vero nisi in ecclesia non legatur, aut si legitur in villa, praesente episcopo, vel presbytero, vel diacono legatur.