Latin
9.324.25 to 9.324.44
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 9.324.25-44
Unproofread scanNot analysed yet
XVI. Ut devota si adulteraverit, decem annis paeniteat: si maritum duxerit non permittendam ad poenitentiam, nisi maritus discesserit. Devotam peccantem non recipiendam in ecclesiam, nisi peccare desierit et desinens egerit aptam poenitentiam decem annis: recipiat communionem: prius autem quam in ecclesia admittatur ad orationem, ad nullius convivium Christiane mulieris accedat; quod si admissa fuerit etiam haec quae eam receperit Habeatur: corruptorem etiam par poena constringat. Quae autem maritum acceperit, non admittatur ad poenitentiam, nisi adhuc vivente ipso marito caste vivere coeperit, aut, postquam ipse discesserit. XVII. De eo qui uxorem habet, si concubinam habuerit, ut non communicet. Si quis habens exorem fidelis concubinam habeat, non communicet: caeterum is qui non habet uxorem Et pro uxore concubinam habeat, a communione non repellatur; tantum aut unius mulieris, aut uxoris, aut concubinae, ut ei placuerit, sit conjunctione contentus: alias vero virens abjiciatur donec desinat, et per poenitentiam revertatur. XVIII. Si sacerdotis vidua vel levitae maritum acceperit, in fine tantum communicet. Si qua vidua episcopi, aut presbyteri, aut diaconimaritum acceperit, nullus clericos, nulla religiosa eum ea convivium sumat; nunquam communicet, morienti tantum [T. 2, tamen] ei sacramenta subveniant, XIX. Si sacerdotis vel diaconi filia religiosa peccaverit, ia fine tantum communicet. Episcopi, sive presbyteri, sive diaconi, filia si devota fuerit et peccaverit et maritum duxerit, si eam pater, vel mater ia affectum receperint, a communione habeantur alieni: pater vero causas in concilio se noverit praestaturum; mulier autem neo admittatur ad communionem, nisi marito defuncto egerit poenitentiam; si autem vivente eo recesserit et poenituerit et petierit communionem, in ultimo die vitae deficiens accipiat communionem* XX. Ut praeter episcopum nullus chrisma conficiat. Quamvis pene ubique custodiatur ut absque epi scopo chrisma nemo conficiat, tamen quia in aliquibus locis vel provinciis presbyteri dicuntur chrisma conficere, placuit ex hac die nullum alium nisi episcopum chrisma conticere et per dioeceses destinare, ita ut de singulis ecclesiis ad episcopum ante diem Paschae diaconi destinentur aut subdiaconi, ut confectum chrisma ab episcopo destinatum ad.