# Documenta: Concilia Hispaniae 9.324.45-72

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, 9.324.45 to 9.324.72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/9.324.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-concilia-hispaniae/9.324.45

diem Paschae possit occurrere. Episcopum [T. 2, episcopo] sane certum est omni tempore licere chrisma conficere, sine conscientia autem episcopi nihil penitus faciendum: statutum vero est diaconem non chrismare sed presbyterem absente episcopo, praesente vero si ab ipso fuerit praeceptum. Hujusmodi constitutio nem meminerit semper archidiaconus vel praesentibus, vel absentibus episcopis, suggerendam, ut eam aut episcopi custodiant aut presbyteri non relinquunt. Patruinus episcopus subscripsi. Marcellus episcopus subscripsi. Aphrodisius episcopus subscripsi. Licinianus episcopus subscripsi. Jucundus episcopus subscripsi. Severus episcopus subscripsi. Leonas episcopus subscripsi. Hilarius episcopus subscripsi. Olympius episcopus subscripsi* Orticius episcopus subscripsi. Asturius episcopus subscripsi. Lampius episcopus. subscripsi. Serenus episcopus subscripsi. Florus episcopus subscripsi. Leporius episcopus subscripsi. Eustochius episcopus subscripsi. Aurelianus episcopus subscripsi. Lampadius episcopus subscripsi. Exuperantius episcopus subscripsi Regulae fidei catholicae contra omnes haereses et quam maxime contra Priscillianos, quas episcopi Tarraconenses, Carthaginenses, Lusitani et Baetici fecerunt, et cum praecepto papae Urbis Leonis ad Palconium [B., R., Balaconium] episcopum Galleciae transmiserunt. Ipsi etiam et supra scripta viginti canonum capitula statuerunt in concilio Toletano. Credimus un unum verum Deum Patrem, et Filium et Spiritum sanctum, visibilium et invisibilium factorem, per quem creata sunt omnia in coelo et in terra: tunc unum Deum et hanc unam esse divinae substantiae Trinitatem: Patrem autem non esse ipsum Filium, sed habere Filium qui Pater non sit: Filium non esse Patrem, sed Filium Dei de Patris esse natu: Spiritum quoque Paraclitum esse, qui nec Pater sit ipse, nec Filius, sed a Patre Filioque procedens. Est ergo ingenitus Pater, genitus Filius, non genitus Paraclitus, sed a Patre Filioque procedens. Pater est cujus vox haec est audita de coelis: Hic est Filius meus in quo mihi complacui; ipsum audite, Filium est qui ait: Ego a Patre exivi et a Deo veni m hunc mundum, paraclitus Spiritus est de quo Filius ait: Nisi abiero eco ad Patrem, Paraclitus non veniet ad vos.

---

Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1453/tmp1453/tmp1453.tmp1453.opp-lat1.xml.
