Latin
1.197.1 to 1.197.22
Concilia, Documenta: Galliae Concilia 1.197.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
XVII. Ut nullus episcopus alium conculcet episcopum. Ut nullus episcopus alium episcopum conculcet. XVIII. Ut diaconus nihil sine presbytero offerat. De diaconibus urbicis ut non tantum sibi praesumant, sed honorem presbyteris reservent, ut sine conscientia ipsorum nihil tale faciant. XIX. Ut peregrino episcopo locus sacrificandi detur. De peregrinis episcopis qui in urbem solent venire, placuit illis locum dari ut offerant. XX. Ut sine tribus episcopis nullus episcopus ordinetur. De his qui usurpant sibi soli debere episcopum ordinare, placuit ut nullus hoc sibi praesumat, nisi assumptis sibi aliis septem episcopis; si tamen non poterit septem, infra tres non audeat ordinare. XXI. Ut clericus alibi transiens excommunicetur. De presbyteris aut diaconibus qui solent dimittere loca sua in quibus ordinati sunt et ad alia loca transtulerunt se, placuit ut his locis ministrent ut si, relictis locis suis, ad alium locum se transferre voluerint deponantur. XXII. Ut apostatae qui tardius revertuntur nisi per dignam poenitentiam non recipiantur. De his qui apostatant et nunquam se ad ecclesiam repraesentant, nec quidem poenitentiam agere quaerunt, et postea infirmitate arrepti petunt communionem, placuit eis non dandam communionem nisi revaluerint [U. ,G. ,praevaluerint] et egerint dignos fructus poenitentiae. Ex Sicilia Syracusanorum Sixtus episcopus et Florus diaconus; ex provincia Campaniae civitatis Protinus episcopus et Agrippa Tutilaque diacones: ex provincia Apuliae Pardus episcopus et Crescens diaconus; ex provincia Dalmaciae Theodorus episcopus et Agathon diaconus: ex urbe Roma quos Sylvester episcopus misit Claudianus et Avitus presbyteres, Eugenius et Cyriacus diacones: ex provincia Italiae Orosius episcopus, Nazareus lector: ex provincia Viennensium civitatis Arelatae Marinus episcopus, Salamas presbyter, Nicatius, Afer, Ursinus et Petrus diacones: ex provincia qua supra Viennensium Verus episcopus, Beclas exorcista: ex civitate Vasione Damnas episcopus et Victor exorcista: ex civitate Arausicorum Laustinus presbyter: ex Porta Innocentius diaconus, Agapius exorcista: ex provincia Galliae civitatis Rhemorum Imbethausius [B.