# Documenta: Galliae Concilia 10.235.21-35

Concilia, Documenta: Galliae Concilia, 10.235.21 to 10.235.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/10.235.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/10.235.21

VI. Si episcopo a quibuslibet quidquam fuerit derelictum. Pontifices vero quibus in summo sacerdotio constitutis ab extraneis duntaxat aliquid aut cum ecclesia, aut sequestratim aut dimittitur aut donatur, quia hoc ille qui donat pro redemptione animae suae, non pro commodo sacerdotis probatur offerre, non quasi suum proprium, sed quasi dimissum ecclesiae inter facultates ecclesiae computabunt; quia justum est, ut sicut sacerdos habet quod ecclesiae dimissum est, ita et ecclesia habeat quod relinquitur sacerdoti sane quidquid per fideicommissum aut sacerdoti, aut ecclesiae fortasse dimittitur cuicunque alii postmodum profuturum, id inter facultates suas ecclesia computare aut retinere non poterit. VII. De rebus ecclesia, quomodo ab episcopis habeantur: et de servis ecclesia qualiter ab episcopo manumittantur. Casellas vero vel mancipiola ecclesiae episcopi, sicut prisca canonum praecepit auctoritas, vel vasa ministerii quasi commendata fideli proposito integro ecclesiae jure possideant; id est ut neque vendere, neque per quoscunque contractus res unde pauperes vivunt alienare praesumant: quod si necessitas certa compulerit, ut pro ecclesiae aut. necessitate aut utilitate vel in usufructu vel indirecta venditione aliquid distrahatur, apud duos vel tres comprovinciales vel vicinos episcopos causa quae necesse sit vendendi primitus comprobetur, et habita discussione sacerdotali eorum subscriptione quae facta fuerit venditio roboretur: aliter facta venditio vel transactio non valebit. Sane si quos de servis ecclesiae benemeritos sibi episcopus libertati donaverit, collatam libertatem a successoribus placuit custodiri cum eo quod eis manumissor in libertatem contulerit, quod tamen jubemus viginti solidorum numerum, modum in terrula, vineola vel hospitiolo tenere. quod amplius datum fuerit post manumissoris mortem ecclesia revocabit; minusculas vero res aut ecclesiae minus utiles peregrinis vet clericis salvo jure ecclesiae in usum perstare permittimus. VIII. De clericis qui ad saeculares confugiunt. Id etiam placuit, ut clericus si relicto officio suo propter districtionem ad saecularem fortasse confugerit, et is ad quem recurrit solatium defensionis impenderit, cum eodem de Ecclesiae communione pellatur.

---

Concilia, Documenta: Galliae Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1452/tmp1452/tmp1452.tmp1452.opp-lat1.xml.
