# Documenta: Galliae Concilia 10.235.36-52

Concilia, Documenta: Galliae Concilia, 10.235.36 to 10.235.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/10.235.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/10.235.36

IX. De presbyteris et diaconibus qui ad conjugalem coitum revertuntur. Placuit etiam, ut si diaconi aut presbyteri conjugati ad torum uxorum suarum redire voluerint, papae Innocentii ordinatio vel Syricii episcopi auctoritas conservetur; quod si ad aliquos formula illa ecclesiastica vitae pariter et disciplinae quae a Syricio episcopo ad provincias commeavit non probabitur pervenisse, his ignorationis [U., G., ignorationibus] venia remittetur, ita ut de caetero penitus incipiant abstinere et ita gradus suos in quibus inventi fuerint sic retineant, ut ad potiora eis non liceat ascendere: quibus in beneficio esse debet, quod hunc ipsum locum quem retinent non amittant. Si qui autem scisse formam vivendi dimissam [U., G., missam a sancto Syricio episcopo deteguntur, neque statim cupiditatis libidines abjecisse, illi sunt modis ominibus submovendi, qui post admonitionem cognitam praeponendam arbitrati sunt voluptatem. X. Ut nullus clericorum cum extraneis feminis habitet. Id etiam ad custodiendam vitam et famam speciali ordinatione praecipimus, ut nullus clericorum extraneae mulieri qualibet collatione aut familiaritate jungatur: et non solum in domo illius extranea mulier non accedat, sed nec ipse frequentandi ad extraneam mulierem habeat potestatem, sed cum matre tantum, sorore, filia aut nepte, si habuerit aut voluerit, vivendi liberam habeat potestatem: de quibus nominibus nefas est aliud quam natura constituit suspicari. XI. Ut nullus clericus in cellario vel secreto feminam intromittat. Ancillas vel libertas a cellario vel a secreto ministerio et ab eadem mansione in qua clericus manet, placuit removeri. XII. Ut omnibus diebus Quadragesimae sabbato jejunetur. Placuit etiam, ut omnes Ecclesiae exceptis diebus dominicis in quadragesima, etiam die sabbati, sacerdotali ordinatione et districtionis comminatione jejunent. XIII. Ut symbolum ante octo dies paschae competentibus praedicetur. Symbolum etiam placuit ab omnibus ecclesiis una die, id est ante octo dies dominicae resurrectionis publice in ecclesia competentibus tradi.

---

Concilia, Documenta: Galliae Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1452/tmp1452/tmp1452.tmp1452.opp-lat1.xml.
