Latin
10.237.23 to 10.237.39
Concilia, Documenta: Galliae Concilia 10.237.23-39
Unproofread scanNot analysed yet
Abbatibus quoque singulis diversas cellulas aut plura monasteria habere non liceat, nisi tantum propter incursum hospitalitatis intra muros receptacula collocare. XXXIX. Ut clerici nuptialia vitent convivia. Presbyteri, diacones, subdiacones vel deinceps quibus ducendi uxores licentia non est, etiam alienarum nuptiarum evitent convivia, neque his coetibus admisceantur ubi amatoria cantantur et turpia, aut obscoeni motus corporum choris et saltationibus efferuntur, ne auditus et obtutus sacris mysteriis deputatus turpium spectaculorum atque verborum contagione polluatur. XL. Ut Christiani Judaeorum vitent convivia. Omnes deinceps clerici sive laici Judaeorum convivia evitent, nec eos ad convivium quisquis excipiat, quia cum apud Christianos cibis communibus non utantur, indignum est atque sacrilegum eorum cibos a Christianis sumi, cum ea quae Apostolo permittente nos sumimus ab illis judicentur immunda, ac sic inferiores incipiant esse Christiani quam Judaei, si nos quae ab illis apponuntur utamur, illi vero a nobis oblata contemnant. XLI. Ut clericis vetetur ebrietas. Ante omnia clericis vetetur ebrietas, quae omnium vitiorum fomes ac nutrix est. itaque cum quem ebrium fuisse constiterit, ut ordo patitur, aut triginta dierum spatio a communione statuimus submovendum, aut corporali subdendum supplicio. XLII. De sortilegis vel auguria observantibus ut ab ecclesia separentur. Ac ne id fortasse videatur omissum quod maxime fidem catholicae religionis infestat, quod aliquanti clerici vel laici student auguriis, et sub nomine fictae religionis, quas sanctorum sortes vocant, divinationis scientiam profitentur aut quarumcunque scripturarum inspectione futura promittunt: hoc quicunque clericus vel laicus detectus fuerit vel consulere vel docere, ab Ecclesia habeatur extraneus. XLIII. Ne de poenitentibus clericus ordinetur, et ut presbyter altare non erigat. De poenitentibus id placuit observari quod sancti Patres nostri in synodali sententia statuerunt, ut nullus de his clericus ordinetur, et qui jam sunt per ignorantiam ordinati aut sicut bigami aut internuptarum mariti locum teneant.