# Documenta: Galliae Concilia 10.240.49-67

Concilia, Documenta: Galliae Concilia, 10.240.49 to 10.240.67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/10.240.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/10.240.49

incestos vero nullo conjugii nomine deputandos, quos etiam designare funestum est: hos enim esse censemus: si quis relictam fratris, quae pene prius soror exstiterat, carnali conjunctione violaverit: si quis fratris germanam uxorem accipiat: si quis novercam duxerit: si quis consobrinae sobrinaeve se societ, quod ita praesenti tempore prohibemus, ut ea quae sunt ante nos instituta non dissolvamus: si quis relictae vei filiae avunculi misceatur aut patris filiae vel privignae suae concubitu polluatur: sane quibus conjunctio illicita interdicitur, habebunt ineundi melioris conjugii libertatem. LXII. De his qui servos suos extra judicem necant. Si quis servum proprium sine conscientia judicis occiderit, excommunicatione vel poenitentia biennii reatum sanguinis emundabit. LXIII. De laicis qui in solemnitatibus majoribus ad civitatem non concurrunt. Si, ut supra, cives superiorum natalium noti Paschae ac Natalis Domini festivitati sicut episcopus interesse neglexerint, in quibus civitatibus positos accipiendae communionis vel benedictionis desiderio noverint; qui hoc facere neglexerint, triennio communione priventur Ecclesiae.) LXIV. De clericis qui ab ecclesiae officio diebus solemnibus desunt. - Si quis in clero constitutus ab ecclesia sua diebus solemnibus defuerit, id est Nativitate Domini, sancta Epiphania, Pascha vel Pentecoste dum potius saecularibus lucris student quam servitio suo parere, convenit ut triennio communione suspendatur: similiter diaconus vel presbyter si tres hebdomadas ab ecclesia sua defuerit, huic damnation succumbat. LXV. De levitis ne sine jussu presbyteri sedeant. Quoniam non oportet diaconem sedere praesento presbytero, sed ex jussione presbyteri sedeat: similiter autem honorificetur diaconus a ministris inferioribus et omnibus clericis. LXVI. De ministris ne in secretarium ingrediantur. Quoniam non oportet ministros licentiam habere in secretarium, quod Graeci diaconicon appellant, ingredi et contingere vasa dominica. LXVII. Di catholicis ne haereticorum connubiis copulentur. Quoniam non oportet cum omnibus haereticis miscere connubia, et vel filios vel filias dare, sed potius accipere, si tamen se profitentur Christianos futuros esse catholicos.

---

Concilia, Documenta: Galliae Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1452/tmp1452/tmp1452.tmp1452.opp-lat1.xml.
