# Documenta: Galliae Concilia 10.240.68-112

Concilia, Documenta: Galliae Concilia, 10.240.68 to 10.240.112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/10.240.68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/10.240.68

LXVIII. De levitis et clericis ne magi vel incantatores sint. Quoniam non oportet ministros altaris aut clericos magos aut incantatores esse aut facere quae dicuntur phylacteria, qua sunt magna obligamenta animarum: hos autem qui talibus utuntur projici ab ecclesia iussimus. LXIX. De seditionariis. Seditionarios nunquam ordinandos clericos, sicut nec usurarios vel injuriarum suarum ultores. LXX. De scurrilibus et jocularibus clericis. Clericum scurrilem et verbis turpibus jocularem ab officio retrahendum. LXXI. De synodo annis singulis congreganda. Synodum etiam secundum constituta Patrum annis singulis placuit congregari: et quia in nomine Domini omnibus salubriter constitutis synodus cum pace dimittitur, gratias Deo agimus, orantes ejus elementiam ut haec eadem facere in honorem Domini per mullos annos possimus. Ego Caesarius ia Christi nomine episcopus, juxta id quod universis sanctis coepiscopis meis qui mecum subscripserunt placuit, instituta, Patrum secutus, his definitionibus annuens, sub die v calendas Septembris subscripsi. Cyprianus episcopus subscripsi. Clarus episcopus subscripsi. Tetradius episcopus subscripsi. Heraclius episcopus Tolosanae civitatis subscripsi. Sophronius in Christi nomine Agathensis civitatis episcopus subscripsi. Sedatus episcopus subscripsi. Quintianus episcopus' subscripsi. Sabinus episcopus subscripsi. Boentius episcopus subscripsi. Gratianus episcopus subscripsi/ Nicetius [T. 1, Nicentius] episcopus subscripsi. Suavis episcopus subscripsi. Galactorius episcopus subscripsi. Gratus episcopus subscripsi. Vigilius episcopus subscripsi. Glicerius episcopus subscripsi. Petrus episcopus subscripsi. Coronopius episcopus subscripsi. Probatius episcopus subscripsi. Martinus [Ae., B. R., E. 3, U., Maternus] episcopus subscripsi. Marcellus episcopus subscripsi. Agricius episcopus subscripsi. Pentadius episcopus subscripsi. Albinus presbyter missus a domino meo Caprario episcopo subscripsi. Joannes presbyter missus a domino meo Victorio episcopo subscripsi. Ingenuus presbyter missus a domino meo Apro [B. R., Aprio] episcopo subscripsi. Paulus presbyter missus a domino meo Juliano episcopo subscripsi. Pompedius presbyter missus a domino meo Juliano episcopo subscripsi. Polemius presbyter missus a domino meo Cistilio episcopo subscripsi.

---

Concilia, Documenta: Galliae Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1452/tmp1452/tmp1452.tmp1452.opp-lat1.xml.
