Latin
12.253.1 to 12.253.18
Concilia, Documenta: Galliae Concilia 12.253.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
VI. De excommunicatione episcopi. De clericorum praemittenda conversione id omnimodis observetur, ne ullus ex laicis ante annualem conversionem vel aetatem legitimam, id est ante viginti quinque annorum diaconus, et triginta presbyter ordinetur, ita ut de ipsis quoque qui ordinandi sunt clerici regulare custodiatur studium ne aut duarum uxorum vir aut renuptae maritus aut poenitentiam professus aut semus corpore vel qui publice aliquando arreptus, est ad suprascriptos ordines promoveatur. Quod si sciens episcopus contra haec statuta agendum esse crediderit, is quidem qui ordinatur suscepto juxta anteriores canones privetur officio, sed et ille pro ordinationis temeritate sex mensibus a celebrandis officiis sequestretur; quod si missas intra statutum tempus facere praesumpserit, anno integro ab omnium fratrum charitate privetur. De quorum promotionibus [T. 2, G. ,promonitionibus] si quis clericus aut civis testis exstiterit, quorum testimonio dum creditur frequenter pontificis ignorantia praevenitur, cum agnitum fuerit ordinationem illicitam celebratam, anno integro communione pellantur: qui tamen si periculosam infirmitatem incurrerint, viatica illis communio non negetur. VII. De episcopo qui invitum aut reclamantem praesumpserit ordinare. Clerici vero, qui cum uxores non habuerint, benedictione suscepta conjugia crediderunt eligenda, quia volentes absque ulla reclamatione in aetate fuerint legitima ordinati, cum ipsis mulieribus quas acceperunt excommunicatione pellantur; quod si invitus vel reclamans fuerit ordinatus, ab officio quidem deponatur, sed non a communione pellatur; episcopus autem, qui invitum aut reclamantem praesumpserit ordinare, annuali poenitentiae subditus missas facere non praesumat. VIII. De adulteriis honoratorum clericorum. De adulteriis autem honoratorum [U. ,honorandorum] clericorum id observandum est, ut si quis adulterasset vel confessus fuisset vel convictus, depositus ab officio, communione concessa, in monasterium toto vitae suae tempore retrudatur. IX. De clericorum honoratorum furtis aut falsitatibus. Si quis clericus furtum aut falsitatem admiserit, quia capitalia et ipsa suut crimina, communione concessa ab ordine degradetur [T.