# Documenta: Galliae Concilia 12.255.18-36

Concilia, Documenta: Galliae Concilia, 12.255.18 to 12.255.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/12.255.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/12.255.18

XVI. Ne episcopus in alienam irruat dioecesim. Episcopos in dioecesi aliena ad alienos clericos ordinandos vel consecranda altaria irruere non debere: quod si fecerint, remotis his quos ordinaverint, altaris tamen consecratione manente, transgressores canonum ab annua missarum celebritate cessabunt. XVII. Ne clerici in aliena civitate commorentur. De his vero clericis qui sub qualibet occasione aut conditione in aliorum civitatibus vei territoriis crediderint immorandum, nec ad ultimum clericatus honorem absque sui episcopi scripto debeant promoveri. XVIII. De clericis qui sine commendatitiis vagantur. Presbytero, diacono vel subdiacono sine episcopi sui litteris ambulanti juxta statuta priora communionem nullus impendat. XIX. De raptu virginum sacrarum. De raptoribus virginum consecratarum sive in proposito sub devotione viventium id statuimus, ut si quis consecratae vel devotae, id est religionem professae vim inferre praesumpserit, a communione ecclesiastica usque ad exitum repellatur, viatico tantum ei in infirmitatis periculo reservato. Quod ei quae rapta dicitur cum raptore habitare consenserit, et ipsa excommunicatione simili feriatur: quae forma et de poenitentibus ac viduis in proposito manentibus sub districtione ecclesiastica conservetur. Quod si quis sacerdos sciens hujusmodi personis communicaverit, anno integro pacem Ecclesiae non habebit. XX. De munificentiis sacerdotum. De munificentiis vero sacerdotum id observandum, ut si quid praesenti tempore a clericis decedentum munificentiis habetur vel possidetur deinceps a successoribus nullatenus auferatur; ita ut qui decessorum largitatibus gaudent, officia ecclesiae, obedientiam et affectum sacerdotibus praebeant: de quibus tamen munificentiis quae praesenti tempore ab his sicut dictum est possidentur, si pro opportunitate episcopo placuerit, quod voluerit commutare sine accipientis dispendio in locis aliis commutetur. De munificentiis vero praesentibus quas unusquisque clericis pro sua gratia eorum obsequiis existimat conferendas, sicut in arbitrio dantis est ut tribuere quibus voluerit debeat, ita si inobedientia vel contumacia in aliqua accipientis exstiterit, culpa agnita In arbitrio sit praesidentis utrum vel qualiter debeat revocari.

---

Concilia, Documenta: Galliae Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1452/tmp1452/tmp1452.tmp1452.opp-lat1.xml.
