Latin
Xxxii Concilium Aurelianense Secundum
Concilia, Documenta: Galliae Concilia 12.260
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIII. De diebus quibus Judaeis inter Christianos progredi non licet. Quia Deo propitio sub catholicorum regum dominatione consistimus, Judaei a die coenae Domini usque in secundam sabbati in pascha, hoc est ipso quatriduo procedere inter Christianos, neque catholicis populis se ullo loco vel quacunque occasione miscere praesumant. XXXIV. De judice rebaptizantes non plectente. Judex civitatis vel loci, si haereticum aut Bonosiacum vel cujuslibet alterius haeresis quamcunque personam de catholicis rebaptizasse cognoverit, quia hos constat habere catholicos, non statim rebaptizantes distringerit et ad regis fidem atque justitiam propterea distringendos adduxerit, annuali excommunicationi subdatur. XXXV. Ne clericus laicum neque laicus clericum ad saeculare judicium trahat. Clericus cujuslibet gradus sine pontificis sui permissu nullam ad saeculare judicium praesumat attrahere, nec laico, inconsulto sacerdote, clericum in saeculare judicium liceat exhibere. XXXVI. De horum canonum observatione. Quocirca haec, quae inspirante Domino communi consensui placuerunt, si quis antistitum viventium vel eorum quos ipsis Deus esse voluerit successores, relicta observationis integritate, custodire el implere neglexerit, reum se divinitatis pariter et fraternitatis judicio futurum esse cognoscat, quia canones suos nec ignorare quemquam nec dissimulare, id est, praeterire permittitur. Lupus in Christi nomine episcopus consensi et subscripsi. Pantagathus episcopus consensi et subscripsi. Leocadius episcopus subscripsi. Theobades [Ae. ,Theudovades] episcopus subscripsi. Asterius episcopus subscripsi. Lausto episcopus subscripsi. Rustinus [Ae. ,Rusticius) episcopus subscripsi. Agrippinus episcopus subscripsi. Passius episcopus subscripsi. Paulinus episcopus subscripsi. Leo episcopus subscripsi. Placidius episcopus subscripsi. Eleutherius episcopus subscripsi.