Latin
13.263.1 to 13.263.30
Concilia, Documenta: Galliae Concilia 13.263.1-30
Unproofread scanNot analysed yet
VIGINTI QUATUOR EPISCOPORUM. I. Non liceat episcopis, presbyteris, diaconibus canes ad venandum vel accipitres habere. Episcopis, presbyteris, diaconibus canes ad venandum et accipitres habere non liceat: quod si quis talium personarum in hac fuerit voluntate detectus, si episcopiis est, tribus mensibus se a communione suspendat, duobus presbyter abstineatur, uno diaconus ab omni officio et communione cessabit. II. De presbyteris vel diaconibus sine epistolis proficiscentibus. Presbytero vel diacono sine antistitis sui epistolis ambulanti communionem nullus impendat. III. De presbyteris qui distraxerint de ecclesiastici juris possessione. Quidquid parochiarum presbyteri de ecclesiastici juris possessione distraxerint, inane habeatur et vacuum: in venditore comparantis actio reservanda. IV. De presbytero qui dioecesem tenuerit. Presbyter dum dioecesem tenet de his quae tenuerit aut ecclesiae nomine scripturam faciat, aut ab ejus quam tenuit ecclesiae ordinatione discedat. Similis quoque de venditionibus, quas abbates facere praesumpserint, forma servabitur, ut quidquid sine episcoporum notitia venditum fuerit ad potestatem episcopi revocetur; mancipia vero monachis donata ab abbate non liceat manumitti: injustum enim putamus ut monachis quotidianum rurale opus facientibus servi eorum libertatis otio potiantur V. Ne unus abbas duobus praesit monasteriis. Unum abbatem duobus monasteriis interdicimus praesidere. VI. De cellis novis et congregatiunculis. Cellas [T, 1, 2, cellulas] novas aut congregatiunculas monachorum absque notitia episcopi prohibemus institui. VII. Ne clerici sine ordinatione episcopi sui publicum adire praesumant. Clerici sine ordinatione episcopi sui adire vel interpellare publicum non praesumant; sed si pulsati fuerint, sequi ad saeculare judicium non morentur. VIII. De rebus Ecclesia non alienandis. Nullus episcopus de rebus Ecclesiae suae sine conscientia metropolitani sui vendendi aliquid habeat potestatem, utili tamen omnibus commutatione permissa. IX. De clericis falsi testimonii convictis. Si quis clericus in falso testimonio convictus fuerit, reus capitalis criminis censeatur.