Latin
Xxxiv Concilium Carpentoratense
Concilia, Documenta: Galliae Concilia 14.2
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc nobis justum et rationabile visum est, ut si ecclesia civitatis ejus (U. ,G. ,hujus] cui episcopus praeest, ita est idonea ut Christo propitio nihil indigeat, quidquid parochiis fuerit derelictum, clericis qui ipsis parochiis deserviunt vel reparationibus basilicarum rationabiliter dispensetur: si vero episcopum multas expensas vel minorem substantiam habere constiterit, parochiis quibus largior fuerit collata substantia, hoc tantum quod clericis vel architectis rationabiliter sufficiat reservetur: quod autem amplius fuerit, propter expensas episcopus ad se debeat revocare, ita tamen ut nihil de facultatula ipse b vel de ministerio cleri loci Ipsius licentiam habeat minuendi. Hoc etiam placuit custodiri, ut sequenti anno in vico Vasensi debeat concilium congregari. In hac constitutione subscripserunt episcopi quindecim.