# Documenta: Galliae Concilia 14.2

Concilia, Documenta: Galliae Concilia, Xxxiv Concilium Carpentoratense. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/14.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/14.2

Hoc nobis justum et rationabile visum est, ut si ecclesia civitatis ejus (U., G., hujus] cui episcopus praeest, ita est idonea ut Christo propitio nihil indigeat, quidquid parochiis fuerit derelictum, clericis qui ipsis parochiis deserviunt vel reparationibus basilicarum rationabiliter dispensetur: si vero episcopum multas expensas vel minorem substantiam habere constiterit, parochiis quibus largior fuerit collata substantia, hoc tantum quod clericis vel architectis rationabiliter sufficiat reservetur: quod autem amplius fuerit, propter expensas episcopus ad se debeat revocare, ita tamen ut nihil de facultatula ipse b vel de ministerio cleri loci Ipsius licentiam habeat minuendi. Hoc etiam placuit custodiri, ut sequenti anno in vico Vasensi debeat concilium congregari. In hac constitutione subscripserunt episcopi quindecim.

---

Concilia, Documenta: Galliae Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1452/tmp1452/tmp1452.tmp1452.opp-lat1.xml.
