Latin
Xxxv Concilium Arvernense Primum
Concilia, Documenta: Galliae Concilia 15.271
Unproofread scanNot analysed yet
XVI. Ne clerici cum extraneis habitent mulieribus. Igitur auctoritate canonica atque mansura in aevum constitutione sancimus, ut fugiatur ab omnibus clericis extranearum mulierum culpanda libertas: et tantum cum avia, matre, sorore vel nepte, si necessitas tulerit, habitent: de quibus nominibus, ut priorum canonum series continet, nefas est aliud quam natura constituit suspicari. In cubiculo etiam horum atque cellario vel familiari quolibet servitio neque sanctimonialis ulla neque extranea mulier sit, neque ancilla ullo modo admittatur: quod si quis praeceptorum Dei immemor crediderit contemnendum, sciat se auctoritate canonica communionis sine dubio subire jacturam.