Latin
Xxxvii Concilium Arvernense Secundum
Concilia, Documenta: Galliae Concilia 17.279
Unproofread scanNot analysed yet
XX. De visitatione incarceratorum. Id etiam miserationis intuitu aequum duximus custodiri, ut qui pro quibuscunque culpis in carceribus deputantur, ab archidiacono seu praeposito ecclesiae diebus singulis dominicis requirantur, et necessitas vinctorum secundum praeceptum divinum misericorditer sublevetur, atque a pontifice statuta fideli et diligenti persona, quae necessaria provideat, eis competens victus de domo ecclesiae tribuatur. XXI. De sustentandis leprosis. Licet propitio Deo omnium Dei sacerdotum vel quorumcunque haec cura possit esse fidelium, ut egentibus necessaria debeant ministrare, specialiter tamen de leprosis id pietatis causa convenit, ut unusquisque episcoporum quos incolas hanc infirmitalem Incurrisse tam territorii soi quam civitatis agnoverint', de domo ecclesiae juxta possibilitatem victui et vestitui necessaria subministrent, ut non his desit misericordiae cura quos per duram Infirmitatem intolerabilis constringit inopia. XXII. De annua synodi provincialis celebratione et de praeteritorum canonum observantia. His itaque Domino propitio constitutis? quod praecipue in omnibus Patrum conciliis habetur scriptum congrua definitione: intra anni circulum unusquisque metropolitanus episcopus junctis in unam locum comprovincialibus suis infra provinciam suam studeat habere concilium, ut aut si qua accesserint charitatis emendentur studio, aut si pax regulis vel disciplinis injunctis Deo adjuvante permanserit, auctore bonorum omnium Deo charitate et praesentia gratulentur. Haec ergo Deo propitio constanter et unanimiter definita servantes etiam praeteritorum statuta canonum id decernimus. ut Christo auctore deinceps inconvulsa universa serventur, ut manente concordia, quae divina inspiratione salubriter in praesenti tempore definita sunt amodo et habeant vigorem, et custodiant charitatem In Christi nomine sacerdos Ecclesiae Lugdunensis constitutionem nostram relegi et subseripsi. Hesychius Ecclesia Viliensis episcopus subscripsi. Nicetius Ecclesiae Treverae episcopus subscripsi. Desideratus Ecclesias Bituricae episcopus subscripsi. Aspasius Ecclesiae Elosae episeopus subscripsi. Constitutus Ecclesiae Synocynicae episcopus subscripsi. Placidus Ecclesiae Miticensis episcopus subscripsi, Firminus Ecclesia Ucenae episcopus subscripsi. Agricola Ecclesia Cabillonensis episcopus subscripsi. Urbicus Ecclesia Trucensis episcopus subscripsi. Rufus Ecclesiae Octodorensis episcopus subscripsi. Gallus Ecclesiae Arvernensis episcopus subscripsi. Saffaracus Ecclesiae Parisiacae episcopus subscripsi. Domitianus Ecclesiae Tugensis episcopus subscripsi. Eleuther Ecclesiae Altisiodorensis episcopus subscripsi. Item Desideratus Ecclesiae Veredunensis episcopus subscripsi. Gramaticus Ecclesiae Vindonensis episcopus subscripsi. Tretecus Ecclesiae Lingonicae episcopus subscripsi. Nectarius Ecclesiae Augustodunensis opiscopus subscripsi. Eusebius Ecclesiae Sanctonicae episcopus subseripsi. Proculeianus Ecclesiae Ausiciae episcopus subseripsi. Maximus Ecclesiae Cadulcae episcopus subscripsi. Bibianus Ecclesiae Agennensis episcopus subscripsi. Aphthonius Ecclesiae Anquulesimae episcopus subscripsi. Deuterius Ecclesiae Viennensis episcopus subscripsi. Lautho Ecclesiae Constantinae vel Brionensis episcopus subscripsi. Passivus Ecclesiae Agensis episcopus subscripsi. Clematius Ecclesiae Carpentoratensis episcopus subscripsi. Vellesius Ecclesiae Vappocensis episcopos subscripsi. Aridius Ecclesiae Nevernensis episcopus subscripsi. Hilarius Ecclesiae Deniensis episcopus subscripsi. Clementinus Ecclesiae Aptensis episcopos subscripsi. Palladius Ecclesiae Telonensis episcopus subscripsi. Basilius Ecclesiae Glamatticae episcopus subscripsi. Avolus Ecclesiae Aquensis episcopus subscripsi.