Latin
4.207.1 to 4.207.16
Concilia, Documenta: Galliae Concilia 4.207.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
VIGINTI EPISCOPORUM, HABITUM AERA CCCXIII, GRATIANO ET VALENTINIANO IMPERATORIBUS, SUB DIE IV IDUS JULIAS, GRATIANO TERTIO ET EQUITIO [E. ,3, QUINTIO] CONSULIBUS. Dilectissimis fratribus per Gallias et quinque provincias constitutis episcopis Faegadius Eumerius, Florentius, Artemius, [Ae. ,Anthemius] Aemilianus, Britto, Justus, Euphodius [Ae. ,Euphrodius. U, Eufomius] Rhodamius, Eortius, Cretus, Concordius, Constantius, Paulus, Antherius? Felix, Neoterius, Urbanus, Simplicius et Vincentius episcopi in Domino salutem. Transactis Valentinae omnibus et in Dei nomine in statu meliori compositis quae fuerant coepta causa discidii, quorumdam fuit patrum utilis et religiosa suggestio, retractandum etiam de his quae nec recipere possumus ob Ecclesiae sanctitatem, nec tamen usurpatae consuetudinis causa damnare. Ita enim per omnes Ecclesias ejusmodi vitiorum germen inolevit, ut ad plena remedia non facilis sit recursus, certe non sine verecundia eorum quos causa contigit: quocirca fratres librato diu moderatoque consilio ea cautelae ratio servata est, quae et scandala submoveret et sanctitatem Ecclesiae custodiret. I. De digamis ne consecrentur. Sedit igitur, neminem post hanc synodum, qua ejusmodi illicitis vel sero succurritur, digamos aut internuptarum maritos ordinari clericos posse; nec requirendum utrumne initiati sacramentis divinis, anne Gentiles hac se infelici sorte necessitate macularint. II. Ut Deo vota [Ae. ,devota] si maritaverit vel moechaverit poenitentias deputetur. De puellis vero quae se voverint, si ad terrenas nuptias sponte transierint, id custodiendum esse de crevimus, ut poenitentia his nec slatim detur, et cum data fuerit, nisi plene satisfecerint Deo, in quantum ratio poposcerit earum [Ae. ,BR. ,E, 3, earumdem] communio differatur. III. Ut qui baptizati idola colunt vel incesto polluti sunt, agant poenitentiam. Circa eorum vero personas, qui se post unum et sanctum lavacrum vel profanis sacrificiis daemonum vel incesta lavatione polluerint, eam censurae formam duximus esse servandam, ut his juxta synodum Nicaenam satisfactionis quidem aditus non negetur, nec infelicibus lacrymis vel solatii janua desperatione claudatur, acturi poenitentiam usque in diem mortis, non sine spe tamen remissionis, quam ab eo plene sperare debebunt qui jus ejus et solus obtinet et tam dives misericordiae est ut nemo desperet;